[Ancient

De hisce paginis


[Back] Ancient Medicine/Medicinam Antiquam sustinet Academia Episcopaliensis, Merion, Pennsylvania 19066, USA, curat Dr. Lee T. Pearcy, consiliantur hi delecti:

Tractanda sunt omnibus, qui medicinam antiquorum Graecorum et Romanorum nosse student, multa quae et ei studio peculiaria sunt et difficiliora, neque sine magno labore et multorum doctorum amicitia id studium provehitur. Provoco igitur et invito unumquemque vestrum, qui Ancient Medicine/Medicinam Antiquam studiumque nostrum fovere vultis, ut me de operibus futuris certiorem faciatis et mihi epistulas electronicas vel manu scriptas mittatis, quo facilius condiscipuli collaboremus. Ubi sim facile cognoveritis infra. Praecipue mihi placebit si quas editiones hypertextuales librorum in Arte principalium, sive de illo studio quid novi, sive libellos ante quam typis expressos aliasque de medicina antiqua disputationes proprias accipiam.

Omnia quae suo, ut aiunt, Marte eruditi collatores Ancient Medicine/Medicinae Antiquae aut ediderunt aut reddiderunt aut alio modo scripserunt a collegis doctissimis probata sunt sine auctoris nomine. Alia in statu quo missa prolata sunt. Scriptoribus ipsis omnia iura et privilegia legibus confirmata et scriptis tributa conservantur, dummodo vocibus, imaginibus, aliisque ab AM/MA suppletis ius exemplarium faciendorum (©) permanet.

Si Ancient Medicine/Medicinam Antiquam in conspectu librorum laudas, facias precor ut URL necnon mensem annumque perscribas, sic:

Pearcy, Lee T. (ed.) Ancient Medicine/Medicina Antiqua, http://www.ea.pvt.k12.pa.us/medant, June, 1997.
Hoc signum uti licet omnibus, qui AM/MA in paginis suis laudant:

Insignia aliaeque imagines de codice manu scripto (Urb. gr. 69 fols. I verso - 1 recto) x. vel xi. saec. p.C.n.Galeni De Usu Partium libros continenti et apud Bibliothecam Apostolicam Vaticanam pervulgato adsumpta sunt. Qui hisce paginis utuntur per The Web-Counter enumerantur.

Si quae res nova in Ancient Medicine/Medicinam Antiquam introducitur, notata est hoc signo [Updated] in paginis primam paginam sequentibus, hoc autem [New] iuxta rem ipsam. Illa signa manent dum aliud novum introducatur.

Lee T. Pearcy
The Episcopal Academy
Merion, PA 19066
USA

Apud Ancient Medicine/Medicina Antiqua adsunt [Image-based salutantes ab a.d. v Non. Feb., 1996 usque ad hoc punctum temporis.


Ancient Medicine/Medicina Antiqua was reviewed by Yahoo Internet Life, 12/8/96.


7/15/97.


7/14/98


9/15/97.


10/26/97.

Scout Report for Social Sciences Selection
12/18/97

Perseus Award
1/1/98

Key Resource
Selected as a
Key Resource
by Links2Go
7/23/98.

7/26/98


Last updated 7/27/98. Images, text, and other content created for AM/MA, including the names "Ancient Medicine/Medicina Antiqua" and "AM/MA," are © Lee T. Pearcy 1996 and later. Send comments and suggestions to lpearcy@ea.pvt.k12.pa.us.

[Back]