XClose

Projet Volterra

Home
Menu

Text of the Breviary version of the Pauli Sententiae

by Benet Salway

[Pauli sententiae]

Incipit Iuli Pauli Sententiarum <epitoma> ex Pauli Sententiarum corpore huic operi conuenit adnecti, quae in Theodosiano pro redimendis litibus non inueniuntur inserta.

<Incipit> Pauli Sententiarum liber primus

[LRV.PS 1.1/Liebs PS 1.7] I. De pactis et conuentis.

[LRV.PS 1.1.1/Liebs PS 1.7.1] De his rebus pacisci possumus, de quibus transigere licet: ex his enim pacti obligatio solummodo nascitur.

[Ad LRV.PS 1.1.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.1.2/Liebs PS 1.7.2] Omne factum posteriori pacto dissoluitur licet pariat exceptionem.

[Ad LRV.PS 1.1.2] Interpretatio: Si de una re inter ipsas personas duae pactiones fiant, posterior ualebit.

[LRV.PS 1.1.3//Liebs PS 1.7.3] Pacto conuento Aquiliana stipulatio subici solet. Sed consultius est huic poenam quoque subiungere, quia rescisso quoquo modo pacto poena ex stipulatu peti potest.

[Ad LRV.PS 1.1.3] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.1.4/Liebs PS 1.7.4] Neque contra leges neque contra bonos mores pacisci possumus.

[Ad LRV.PS 1.1.4] Interpretatio: Si inter aliquos conueniat aut de admittendo crimine uel inferenda uiolentia uel faciendo, quod lex aut honestas prohibet, aut de rebus alienis aut si de bonis uiuentis aliquid paciscantur, haec pacta ualere non possunt.

[LRV.PS 1.1.5/Liebs PS 1.7.6] De rebus litigiosis et conuenire et transigere possumus.

[Ad LRV.PS 1.1.5] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.1.6/PS 1.1.5a/Liebs PS 1.7.7] Post rem iudicatam pactum, nisi donationis causa interponatur, seruari non potest.

[Ad LRV.PS 1.1.6/Ad PS 1.1.5a] Interpretatio: Post rem iudicatam pactio inter eos, qui litigauerunt, tunc obtinet firmitatem, si de summa, quam iudicio constat addictam, ab eo qui uicit aliquid concedatur.

[LRV.PS 1.2/Liebs PS 1.9] II. De procuratoribus et cognitoribus.

[LRV.PS 1.2.1/Liebs PS 1.9.1] Omnes infames, qui postulare prohibentur, cognitores fieri non posse etiam uolentibus aduersariis.

[Ad LRV.PS 1.2.1] Interpretatio: Infames sunt, qui propter aliquam culpam notantur infamia. Et ideo tales personae ad agendas causas nec mandatum dare nec suscipere ab altero possunt, etiamsi hoc eorum aduersarii adquiescant.

[LRV.PS 1.2.2] Femina in rem suam cognitoriam operam suscipere non prohibetur.

[Ad LRV.PS 1.2.2] Interpretatio: Feminae, licet procurationem suscipere prohibeantur, tamen, si dominae et procuratrices fiant, pro re iam sua agere possunt.

[LRV.PS 1.2.3] In rem suam cognitor procuratorue ille fieri potest, qui pro omnibus postulat.

[Ad LRV.PS 1.2.3] Interpretatio: Nec procurator in causa aliena nec procurator et dominus, ut pro re sua agat, infamis persona fieri potest.

[LRV.PS 1.2.4/Liebs PS 1.9.5] Actio iudicati non solum in dominum aut domino, sed etiam heredi et in heredem datur.

[Ad LRV.PS 1.2.4] Interpretatio: Actio de executione iudicatarum rerum non solum ipsi auctori, qui egit, competit, sed et heredi similiter datur ; nam et heres uicti ab herede uictoris ad solutionem iudicati nihilo minus retinetur

[LRV.PS 1.3/Liebs PS 1.10] III. De procuratoribus.

[LRV.PS 1.3.1/Liebs PS 1.10.1] Mandari potest procuratio praesenti et nudis uerbis et per litteras et per nuntium et apud acta praesidis et magistratus.

[Ad LRV.PS 1.3.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.3.2/Liebs PS 1.10.2] Procurator aut ad litem aut ad omne negotium aut ad partem negotii aut ad res administrandas datur.

[Ad LRV.PS 1.3.2] Interpretatio: Procurator eas tantum res agere potest, quas ei euidenter constiterit fuisse commissas.

[LRV.PS 1.4/Liebs PS 1.11] IIII. De negotiis gestis.

[LRV.PS 1.4.1/Liebs PS 1.11.1] Qui negotia aliena gerit, et bonam fidem et exactam diligentiam rebus eius pro quo interuenit praestare debet.

[Ad LRV.PS 1.4.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.4.2/Liebs PS 1.11.2] Tutor post finitam tutelam si in administratione duret, actione negotiorum gestorum pupillo uel curatori eius tenebitur.

[Ad LRV.PS 1.4.2] Interpretatio: Tutor, si peracta tutela, id est impletis pupillaribus annis, uoluerit in ipsa administratione persistere, de actis negotiis pupillo uel curatori eius non tutelae, sed negotiorum gestorum cogendus est reddere rationem.

[LRV.PS 1.4.3/Liebs PS 1.11.4] Si pecuniae quis negotium gerat, usuras quoque totius temporis praestare cogitur et periculum eorum nominum quibus collocauit agnoscere, si litis tempore soluendo non sint: hoc enim in bonae fidei iudiciis seruari conuenit.

[Ad LRV.PS 1.4.3] Interpretatio: Qui pecuniam exercet alienam, usuras eius reformare cogendus est. Et si minus idoneis personis de hac ipsa pecunia fortasse crediderit, pro ipsorum personis, qui soluere non possunt, damnum ipse, qui talibus personis credidit, sustinebit.

[LRV.PS 1.4.4/Liebs PS 1.11.5] Mater, quae filiorum suorum rebus interuenit, actione negotiorum gestorum et ipsis et eorum tutoribus tenebitur.

[Ad LRV.PS 4] Interpretatio: Mater, quae se in retinendis rebus filiorum miscuerit, tam ipsis quam tutoribus eorum negotiorum gestorum cogetur reddere rationem.

[LRV.PS 1.4.5/Liebs PS 1.11.6] Filius familias uel seruus si negotium alicuius gerant, in patrem dominumue peculio tenus actio dabitur.

[Ad LRV.PS 1.4.5] Interpretatio: Si filiusfamilias aut seruus sine iussu patris aut domini negotia gesserint aliena et ex hoc inueniuntur obnoxii, tantum damni pater uel dominus sustinebit, quantum in eorum peculio potuerit inueniri.

[LRV.PS 1.4.6/Liebs PS 1.11.7] Si pater uel dominus seruo uel filio familias negotia aliena agenda commiserit, in solidum tenebitur.

[Ad LRV.PS 1.4.6] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.4.7/Liebs PS 1.11.8] Pater si emancipati filii res sine ulla exceptione a se donatas administrauit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur.

[Ad LRV.PS 1.4.7] Interpretatio: Si pater ea, quae emancipato filio sine aliqua condicione donauerat, administrare praesumpsit, filio emancipato pro his, quae in rebus eius gessit, negotiorum gestorum tenebitur actione.

[LRV.PS 1.4.8/Liebs PS 1.11.9] Qui, cum tutor curatorue non esset, pro tutore curatoreue res pupilli adultiue administrauit, actione negotiorum gestorum pro tutore curatoreue tenebitur.

[Ad LRV.PS 1.4.8] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.5/Liebs PS 1.12] V. De calumniatoribus.

[LRV.PS 1.5.1/Liebs PS 1.12.1] Calumniosus est qui sciens prudensque per fraudem negotium alicui comparat.

[Ad LRV.PS 1.5.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.5.2/Liebs PS 1.12.2] Et in priuatis et in publicis iudiciis omnes calumniosi extra ordinem pro qualitate admissi plectuntur.

[Ad LRV.PS 1.5.2] Interpretatio: Qui aut apud cinctos aut apud priuatos iudices fuerit de calumniae obiectione conuictus, non exspectata ordinis sententia, prout causa fuerit, supplicio subdetur.

[LRV.PS 1.6/Liebs PS 1.14] VI. De reis institutis.

[LRV.PS 1.6.1/Liebs PS 1.14.6] De his criminibus, de quibus quis absolutus est, ab eo qui accusauit refricari accusatio non potest.

[Ad LRV.PS 1.6.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.6.2/Liebs PS 1.14.7] Filius accusatoris si hoc crimen, quod pater intendit, post liberatum reum persequi uelit, ab accusatione remouendus est.

[Ad LRV.PS 1.6.2] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.6.3/Liebs PS 1.14.8] Crimen, in quo alius destitit uel uictus discessit, alius obicere non prohibetur.

[Ad LRV.PS 1.6.3] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.7/Liebs PS 1.15] VII. De integri restitutione.

[LRV.PS 1.7.1/Liebs PS 1.15.1] Integri restitutio est redintegrandae rei uel causae actio.

[Ad LRV.PS 1.7.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.7.2/Liebs PS 1.15.2] Integri restitutionem praetor tribuit ex his causis, quae per metum dolum et status permutationem et iustum errorem et absentiam necessariam et infirmitatem aetatis gesta esse dicuntur.

[Ad LRV.PS 1.7.2] Interpretatio: Integri restitutio dicitur, si quando res quaelibet aut causa, quae perierat, in priorem statum reparatur uel id, quod alicui sublatum est, reformatur ; hoc enim, quod per praetorem antea fiebat, modo per iudices ciuitatum agendum est ; ita ut eorum causae uel res in integrum reuocentur, qui aut per timorem potestatis alicuius compulsi sunt aut fraude uel errore decepti sunt aut per captiuitatem uel quamcumque iniustam necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscuntur ; aut si qui pro necessitate longinquae peregrinationis absentant ; uel ad restauranda ea, quae in damnis minorum gesta esse probantur.

[LRV.PS 1.7.3/Liebs PS 1.15.3] Integri restitutio plus quam semel non est decernenda: ideoque causa cognita decernitur.

[Ad LRV.PS 1.7.3] Interpretatio: Vt in integrum res uel causa redeat, non nisi semel a iudice potest cognita causa praestari.

[LRV.PS 1.7.4/Liebs PS 1.16.1] Integri restitutio aut in rem competit aut in personam. In rem actio competit, ut res ipsa qua de agitur reuocetur; in personam aut quadrupli poena intra annum uel simpli post annum peti potest.

[Ad LRV.PS 1.7.4] Interpretatio: Quoties de reuocanda re uel causa integrae restitutionis beneficium petitur, aut in rem aut in personam agendum est, id est ut res ipsa, de qua agitur, quae sublata est, recipiatur. Et cum in personam actio intendi coeperit, is qui rem indebite abstulisse conuincitur, id quod sublatum est in quadruplum reformare debet, post annum uero in simplum.

[LRV.PS 1.7.5/Liebs PS 1.16.2] Si aliquis, ut se de ui latronum uel hostium uel populi liberaret, aliquid mancipauit uel promisit, ad metum non pertinet: mercedem enim depulsi metus tribuit.

[Ad LRV.PS 1.7.5] Interpretatio: Quicumque aliquid, ut se de hostibus uel seditione populi aut de latronum impetu liberaret, causa mercedis, ut euaderet, aut promisit aut dedit, hoc pro metu se dedisse non poterit allegare nec reuocare quod dederit.

[LRV.PS 1.7.6/Liebs PS 1.16.3] Seruus per metum mancipatus quidquid quaesierit uel stipulatus sit, ei adquirit qui uim passus est.

[Ad LRV.PS 1.7.6] Interpretatio: Si, cum domino uis infertur, seruum metu interueniente dederit et apud eum, cui datus fuerat, aliquid quolibet pacto adquisierit, cum seruum ipsum dominus, cui uis est illata, receperit, ad eum omnia, quae seruus adquisierat, pertinebunt.

[LRV.PS 1.7.7/Liebs PS 1.16.4] Vis est maior rei impetus, qui repelli non potest.

[Ad LRV.PS 1.7.7] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.7.8/Liebs PS 1.16.5] Qui quem in domo inclusit, ut sibi rem manciparet aut promitteret, extorsisse mancipationem uidetur.

[Ad LRV.PS 1.7.8] Interpretatio: Qui aliquem in domo sua clausum tenuerit, quascumque ei scripturas extorserit, non ualebunt.

[LRV.PS 1.7.9/Liebs PS 1.16.6] Qui quem ferro uinxit, ut sibi aliquid traderet uel uenderet, uim intulisse uidetur.

[Ad LRV.PS 1.7.9] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.7.10/Liebs PS 1.16.7] Qui in carcerem quem detrusit, ut aliquid ei extorqueret, quidquid ob hanc causam factum est, nullius est momenti.

[Ad LRV.PS 1.7.10] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.8/Liebs PS 1.17] VIII. De dolo.

[LRV.PS 1.8.1/Liebs PS 1.17.1] Dolus est, cum aliud agitur, aliud simulatur.

[Ad LRV.PS 1.8.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.8.2/Liebs PS 1.17.2] Qui dolum aut metum adhibuit, ut res ad alium transiret, uterque de ui et dolo actione tenebitur.

[Ad LRV.PS 1.8.2] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.9/Liebs PS 1.18] VIIII. De minoribus uiginti et quinque annorum.

[LRV.PS 1.9.1/Liebs PS 1.18.1] Minor uiginti et quinque annorum si aliquod flagitium admiserit, quod ad publicam coercitionem spectet, ob hoc in integrum restitui non potest.

[Ad LRV.PS 1.9.1] Interpretatio: Minores aetate, si crimina grauiora commiserint, per aetatem se non poterunt excusare.

[LRV.PS 1.9.2/Liebs PS 1.18.2] Qui minori mandauit, ut negotia sua agat, ex eius persona in integrum restitui non potest, nisi minor sua sponte negotiis eius interuenerit.

[Ad LRV.PS 1.9.2] Interpretatio: Si quis maior annis minori per mandatum negotia sua agenda commiserit, ex persona minoris integri restitutionem accipere non potest, nisi forsitan minor sine mandato uoluntarie se causis miscuerit alienis.

[LRV.PS 1.9.3/Liebs PS 1.18.3] Si maior effectus rem, quam minor egit, pacto uel silentio comprobauit, aduersus hoc quoque in integrum restitui frustra desiderat.

[Ad LRV.PS 1.9.3] Interpretatio: Si quis id, quod minor aetate gessit, postquam maior effectus est, id est usque ad impletum uicesimum octauum annum, silentio suo et taciturnitate reuocare noluit, de hac re integri restitutionem petere non potest.

[LRV.PS 1.9.4/Liebs PS 1.18.4] Si minor minori heres existat, ex sua persona, non ex defuncti in integrum restitui potest.

[Ad LRV.PS 1.9.4] Interpretatio: Si minor minori successerit, non ex persona defuncti ille, qui heres est, sed ex sua agere potest ; hoc est, si ille, qui defunctus est, duodeuiginti annorum sit et succedens uiginti, ex istius, qui successit, aetate tempora computanda sunt.

[LRV.PS 1.9.5/Liebs PS 1.18.7] Minor se in his, quae fideiussit uel fidepromisit uel spopondit uel mandauit, in integrum restituendo reum principalem non liberat.

[Ad LRV.PS 1.9.5] Interpretatio: Si minor maiorem fidedicat, licet ipse teneri non possit, tamen quem fidedixit teneri potest.

[LRV.PS 1.9.6/Liebs PS 1.18.10] Qui sciens prudensque se pro minore obligauit, si id consulto consilio fecit, licet minori succurratur, ipsi tamen non succurretur.

[Ad LRV.PS 1.9.6] Interpretatio: Qui sciens minorem hoc argumento pro eo fideiussor accessit, ut excusatione minoris aetatis fideiussionem suam in posterum liberaret, minor quidem aetatis beneficio liberatur ; sed ad soluendum debitum fideiussor, qui hoc argumento usus est, retinetur.

[LRV.PS 1.9.7/Liebs PS 1.18.11] Minor aduersus emptorem in integrum restitutus pretio restituto fundum recipere potest: fructus enim in compensationem usurarum penes emptorem remanere placuit.

[Ad LRV.PS 1.9.7] Interpretatio: Si minor praedium, quod uendiderat, per integri restitutionem reddito emptori pretio receperit, fructus ab emptore perceptos recipere non potest ; sed eos, quanti fuerint, in compensationem usurarum iussum est imputari.

[LRV.PS 1.9.8/Liebs PS 1.18.12] Minor aduersus distractiones eorum pignorum et fiduciarum, quas pater obligauerat, si non ita ut oportuit a creditore distractae sint, restitui in integrum potest.

[Ad LRV.PS 1.9.8] Interpretatio: Minor annis ea, quae pater eius oppignerauerat uel fiduciae causa posuerat, si uiliore pretio, quam oportebat, a creditore distracta conuicerit, potest soluto debito ad recipiendam rem suam integri restitutionis auxilium promereri

[LRV.PS 1.10/Liebs PS 1.20] X. De plus petendo.

[LRV.PS 1.10.1/Liebs PS 1.20.1] Plus petendo causa cadimus aut loco aut summa aut tempore aut qualitate: loco alibi, summa plus, tempore petendo ante tempus, qualitate eiusdem speciei rem meliorem postulantes.

[Ad LRV.PS 1.10.1] Interpretatio: Causam perdit, quicumque aut commendatum siue commodatum aliquid alibi, quam placuit, dari petierit aut plus, quam datum est, reddi poposcerit aut ante tempus, quam redhibitio promissa est, petierit reformari aut meliorem speciem, quam dederat, postularit.

[LRV.PS 1.11/Liebs PS 1.21] XI. De satisdando.

[LRV.PS 1.11.1/PS 1.11.1.1/Liebs PS 1.21.1.1] Quotiens hereditas petitur, satisdatio iure desideratur et, si satis non detur, in petitorem hereditas transfertur.

[Ad LRV.PS 1.11.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.11.2/PS 1.11.1/Liebs PS 1.21.1] si petitor satisdare noluerit, penes possessorem possessio remanebit: in pari enim causa potior est possessor.

[Ad LRV.PS 1.11.2/Ad PS 1.11.1] Interpretatio: Si quicumque hereditatem ex defuncti uoluntate aut testamenti condicione possideat, quam alter sibi debitam esse contendit, petitor iure postulat, ut ei a possessore satisdatio detur, quae omnia hereditaria corpora salua futura esse promittat usque in cognitionis euentum. Et si possessor ex hac re conuentus huiusmodi satisdationem non prouiderit, dato a petitore fideiussore ad eum hereditaria corpora transferuntur. Si uero nec petitor satisdatorem dederit, penes possessorem usque ad euentum iudicii possessio remanebit.

[LRV.PS 1.11.3/PS 1.11.2/Liebs PS 1.21.2] Vsufructuarius et de utendo usufructu satisdare debet perinde usurum, ac si ipse pater familias uteretur.

[Ad LRV.PS 1.11.3/Ad PS 1.11.2] Interpretatio: Vsufructuarius proprietatis domino satisdatorem dare compellitur se usufructu suo non aliter usurum, quam ipse proprietatis dominus uti potuit diligenter.

[LRV.PS 1.12/Liebs PS 1.22] XII. De iudiciis omnibus.

[LRV.PS 1.12.1/Liebs PS 1.22.1] Hi, qui falsa rescriptione usi fuerint, lege cornelia de falsis puniuntur.

[Ad LRV.PS 1.12.1] Interpretatio: Hi, qui in causis suis falsa principum rescripta detulerint, ut falsarii puniantur.

[LRV.PS 1.12.2/PS omittunt] Ex his, qui ancillam corrupit, aliam reformare cogendus est.

[Ad LRV.PS 1.12.2] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.12.3/PS 1.12.2/Liebs PS 1.22.11] Qui falsum nesciens allegauit, falsi poena non tenetur.

[Ad LRV.PS 1.12.3/Ad PS 1.12.2] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.12.4/PS 1.12.3/Liebs PS 1.22.2] In caput domini patroniue nec seruus nec libertus interrogari potest.

[Ad LRV.PS 1.12.4/Ad PS 1.12.3] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.12.5/PS 1.12.4/Liebs PS 1.22.4] Praegnantes neque torqueri neque damnari nisi post editum partum possunt.

[Ad LRV.PS 1.12.5/Ad PS 1.12.4] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.12.6/PS 1.12.5/Liebs PS 1.22.5] Qui rescriptum a principe falsa allegatione elicuerint, uti eo prohibentur.

[Ad LRV.PS 1.12.6/Ad PS 1.12.5] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.12.7/PS 1.12.6/Liebs PS 1.22.3] Qui de se confessus est, in alium torqueri non potest, ne alienam salutem in dubium deducat, qui de sua desperauit.

[Ad LRV.PS 1.12.7/Ad PS 1.12.6] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.13/PS 1.13a/Liebs PS 1.22] XIII. De iudicato.

[LRV.PS 1.13.1/PS 1.13a.1/Liebs PS 1.22.9] Qui exhibiturum se aliquem iudicio cauerat, mortuo eo pro quo cauerat periculo cautionis liberatur.

[Ad LRV.PS 1.13.1/Ad PS 1.13a.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.13.2/PS 1.13a.2/Liebs PS 1.22.11] Filius familias iussu patris manumittere potest, matris non potest.

[Ad LRV.PS 1.13.2/Ad PS 1.13a.2] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.13.3/PS 1.13a.3/Liebs PS 1.22.12] In eum, qui album raserit corruperit sustulerit mutauerit quidue aliud propositum edicendi causa turbauerit, extra ordinem punitur.

[Ad LRV.PS 1.13.3/Ad PS 1.13a.3] Interpretatio: In eum, qui album curiae raserit, uitiauerit uel quodcumque aliud scripturae genus sua praesumptione turbauerit, capitaliter non exspectata ordinis sententia uindicatur.

[LRV.PS 1.13.4/PS 1.13a.4/Liebs PS 1.22.21] Si id quod emptum est neque tradatur neque mancipetur, uenditor cogi potest, ut tradat aut mancipet.

[Ad LRV.PS 1.13.4/Ad PS 1.13a.4] Interpretatio: Si eam rem, quam aliquis accepto pretio facta uenditione distraxit, tradere distulerit, ad traditionem rei, quam uendidit, omnibus modis compellendus est.

[LRV.PS 1.13.5/PS 1.13a.5/Liebs PS 1.23.1] Deteriorem seruum facit, qui fugam suaserit et qui furtum, et qui mores eius corpusue corruperit.

[Ad LRV.PS 1.13.5/Ad PS 1.13a.5] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.13.6/PS 1.13a.6/Liebs PS 1.23.2] Qui ancillam alienam uirginem immaturam corruperit, poena legis aquiliae tenebitur.

[Ad LRV.PS 1.13.6/Ad PS 1.13.6] Interpretatio: Hae duae secundum legem Aquiliam similem poenam habent, ut cum his, quae animo uel corpore corruperunt, alia similia mancipia huiusmodi praesumptores exsoluant.

[PS 1.13b/Liebs PS 1.24. Si hereditas uel quid aliud petatur]

[LRV.PS 1.13.7/PS 1.13b.1/Liebs PS 1.24.1] In petitione hereditatis ea ueniunt, quae defunctus mortis tempore reliquit, uel ea, quae post mortem ante aditam hereditatem ex ea quaesita sunt.

[Ad LRV.PS 1.13.7/Ad PS 1.13b.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.13.8/PS 1.13b.2/Liebs PS 1.24.4] Possessor hereditatis pretia earum rerum, quas dolo alienauit, cum usuris praestare cogendus est.

[Ad LRV.PS 1.13.8/Ad PS 1.13b.2] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.13.9/PS 1.13b.3/Liebs PS 1.24.5] Rerum ex hereditate alienatarum aestimatio in arbitrio petitoris consistit.

[Ad LRV.PS 1.13.9/Ad PS 1.13b.3] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.13.10/PS 1.13b.4/Liebs PS 1.24.8] Petitio hereditatis, cuius defunctus litem non erat contestatus, ad heredem non transmittitur.

[Ad LRV.PS 1.13.10/Ad PS 1.13b.4] Interpretatio: Si auctor de petitione hereditatis sibi debitae ita silentium gessit, id est ut nullam proponeret actionem, heres eius ab hereditatis ipsius petitione repellitur.

[LRV.PS 1.14/Liebs PS 1.25] XIIII. De uia publica.

[LRV.PS 1.14.1/Liebs PS 1.25.2] Qui uiam publicam exarauit, ad munitionem eius solus compellitur.

[Ad LRV.PS 1.14.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.15/Liebs PS 1.26] XV. Si quadrupes damnum intulerit.

[LRV.PS 1.15.1/Liebs PS 1.26.1] Si quadrupes pauperiem fecerit damnumue dederit quidue depasta sit, in dominum actio datur, ut aut damni aestimationem subeat aut quadrupedem dedat: quod etiam lege pesolania de cane cauetur.

[Ad LRV.PS 1.15.1] Interpretatio: Si alienum animal cuicumque damnum intulerit aut alicuius fructus laeserit, dominus eius aut aestimationem damni reddat aut ipsum animal tradat. Quod etiam de cane similiter est statutum.

[LRV.PS 1.15.2/Liebs PS 1.26.4] Feram bestiam in ea parte, qua populo iter est, colligari praetor prohibet: et ideo, siue ab ipsa siue propter eam ab alio alteri damnum datum sit, pro modo admissi extra ordinem actio in dominum uel custodem datur, maxime si ex eo homo perierit.

[Ad PS 1.15.2] Interpretatio: Fera bestia in ea parte, qua populi transeunt uel frequentant, ligari uel custodiri prohibetur, ne aut ipsa aliquem noceat aut terrore eius quolibet casu aliquis ab altero fortasse laedatur. Quod si factum fuerit, in dominum, si hoc praecepit, uel in custodem eius damni uel cuiuscumque laesionis actio non exspectata ordinis sententia reuertetur.

[LRV.PS 1.15.3/Liebs PS 1.26.5] Ei, qui inritatu suo feram bestiam uel quamcumque aliam quadrupedem in se proritauerit eaque damnum dederit, neque in eius dominum neque in custodem actio datur.

[Ad PS 1.15.3] Interpretatio: Quicumque feram bestiam uel quamcumque quadrupedem prouocando quocumque modo aduersum se incitauerit, nec domino nec custodi eius poterit imputari, quia suo uitio incurrisse dinoscitur.

[LRV.PS 1.16/Liebs PS 1.27] XVI. {De} Finium regundorum.

[LRV.PS 1.16.1/Liebs PS 1.27.1] In eum, qui per uim terminos deiecit uel amouit, extra ordinem animaduertitur.

[Ad PS 1.16.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.17/Liebs PS 1.28] XVII. De seruitutibus.

[LRV.PS 1.17.1/Liebs PS 1.28.1] Viam iter actum aquae ductum, qui biennio usus non est, amisisse uidetur: nec enim ea usucapi possunt, quae non utendo amittuntur.

[Ad PS 1.17.1] Interpretatio: Viam, qua eundo ad rem nostram uti solemus, uel iter, quo per rem alienam ad nostram pergimus, et actum, id est qua pecora minare consueuimus, uel aquaeductum biennio non utendo, si quis usus non fuerit, perire ei certissimum est.

[LRV.PS 1.17.2/Liebs PS 1.28.2] Seruitus hauriendae aquae uel ducendae biennio omissa intercidit et biennio usurpata recipitur.

[Ad LRV.PS 1.17.2] Interpretatio: Vsus hauriendae uel ducendae aquae si biennio destiterit, non utendo perit ; et si iterum biennio in usum fuerit reducta, recipitur.

[LRV.PS 1.18/Liebs PS 1.29] XVIII. {De} Familiae herciscundae.

[LRV.PS 1.18.1/Liebs PS 1.29.4] Arbiter familiae herciscundae plus quam semel dari non potest: et ideo de his, quae diuisa eo iudicio non sunt, communi diuidundo arbiter postulatus partietur.

[Ad LRV.PS 1.18.1] Interpretatio: Pro diuisione bonorum communium si quando inter fratres intentio uertitur, diuidendae rei non plus quam semel arbiter deputatur, ut inter eos quae sunt communia, habita aequitate distribuat. Quod si deputatus a iudice arbiter indiuisum aliquid dimiserit, communi consensu postea qui sit diuisionis medius eligatur.

[LRV.PS 1.19/Liebs PS 1.31] XVIIII. Quemadmodum actiones per infitiationem duplentur.

[LRV.PS 1.19.1/Liebs PS 1.31.1] Quaedam actiones si a reo infitientur, duplantur, uelut iudicati, depensi, legati per damnationem relicti, damni iniuriarum legis Aquiliae, item de modo agri, cum a uenditore emptor deceptus est.

[Ad LRV.PS 1.19.1] Interpretatio: Aliqua, [quae] cum ab his, quibus sunt debita, repetuntur, si a debitoribus negata fuerint, dupli satisfactione redduntur, id est res iudicata, legati per damnationem relicti, id est si quid heres legati titulo dare iussus est et petitum negauerit, uel si damnum alicui per iniuriam factum quis sarcire noluerit, uel de modo agri cum a uenditore emptor fuerit circumscriptus, ut minus inueniatur, quam probatur scriptum. Quae omnia superius comprehensa secundum legem Aquiliam duplicantur.

[LRV.PS 1.19.2/Liebs PS 1.31.2] Ex his causis, quae infitiatione duplantur, pacto decidi non potest.

[Ad LRV.PS 1.19.2] Interpretatio: Hae causae, quae pulsatorum negatione duplantur, per pactum finiri non possunt.

[LRV.PS 1.20/Liebs PS 1.32] XX. De fideiussore et sponsore.

[LRV.PS 1.20.1/Liebs PS 1.32.1] Inter fideiussores ex edicto praetoris, si soluendo sint, licet singuli in solidum teneantur, obligatio diuidetur.

[Ad LRV.PS 1.20.1] Interpretatio: Cum multi fideiussores exstiterint, etiamsi ad soluendum, quae promiserunt, probantur idonei, et possint omnes in solidum retineri, tamen restitutio debiti inter eos diuidenda est, ut unusquisque id, quod eum pro portione sua contingit, exsoluat.

[LRV.PS 1.21/Liebs PS 1.33] XXI. De sepulchris et lugendis.

[LRV.PS 1.21.1/Liebs PS 1.33.1] Ob incursum fluminis uel metum corpus iam perpetuae sepulturae traditum sollemnibus redditis sacrificiis per noctem in alium locum transferri potest.

[Ad LRV.PS 1.21.1] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.21.2/Liebs PS 1.33.2] Corpus in ciuitatem inferri non licet, ne funestentur sacra ciuitatis: et qui contra ea fecerit, extra ordinem punitur.

[Ad LRV.PS 1.21.2] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.21.3/PS 1.21.14 Liebs PS 1.33.15] Qui luget, abstinere debet a conuiuiis ornamentis et alba ueste.

[Ad LRV.PS 1.21.3/Ad PS 1.21.14] Interpretatione non eget.

[LRV.PS 1.21.4/PS 1.21.15 Liebs PS 1.33.16] Quidquid in funus erogatur, inter aes alienum primo loco deducitur.

[Ad LRV.PS 1.21.4/Ad PS 1.21.15] Interpretatio: Quidquid in sepultura defuncti expensum fuerit, prius quam aliis creditoribus de mortui hereditate reddendum est.

[LRV.PS 1.21.5/PS 1.21.10/Liebs PS 1.33.11] Qui alienum mortuum sepelierit, si in funus eius aliquid impenderit, recipere id ab herede uel a patre uel a domino potest.

[Ad LRV.PS 1.21.5/Ad PS 1.21.10] Interpretatione non eget.

Iulii Pauli Sententiarum liber primus explicit

CC-BY-SA-NC

This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported License.