Summa Perusina Book 6

by Simon Corcoran

Titles

 

INCIPIT LIBER CONSTITUTIONUM SEXTUS FELICITER

 

T(itulus) I. De fugitivus servus et de libertis mancipiisque cuiuscumque civitatem artificibus et ad diversa opera deputatus et ad rem privatam vel dominicam pertinentibus.

Lex I (CJ 6.1.1). Impr. Dioclit. et Max. aa. Etchelie (Ameliae, CJ).
Fugitivus servus perscriptionem (praescriptionem, CJ) temporum non abet.

Lex II (CJ 6.1.2). Idem a. et c. Pompeiano.
Fugitivus servus semper inquiri licet.

Lex III (CJ 6.1.3). Impr. Constantinus a. et Liciani c. ad Probatum.
(CJ 6.1.4) Qui fugitivum servum sciens aput se detenuerit alio tale cum ipso reddet aut viginti solidos aut fustigetur. Quod si fugitivus dixerit se esse ingenuum, absolvitur qui eum suscepit. Quod si ex consensum domini hoc fecit, ipse servus publico sociatur.

Lex IIII (CJ 6.1.4). Im. Constantinus a. ad Valerianum.
(CJ 6.1.5) Qui servum artificem sollicitat XIIcim solidos det. Qui eum ingenuum defendet dua mancipia det.

Lex V (CJ 6.1.5). Idem a. ad Ianuarium.
(CJ 6.1.6) Qui occulte fugitivum vel ingenuum eum defendet tormentis castigetur.

Lex VI (CJ 6.1.6). Idem a. et c. [vacat] comitem Spaniorum.
Qui servum fugitivum repetet et defendit eum ingenuum tormentis cum ipso adfligetur.

Lex VII (CJ 6.1.7). Impr. Valentinianus et Gratianus aa. et c. ad Felicem consularem.
(CJ 6.1.8) Qui servum fiscalem ancillae tue coniuncxerit.

Lex VIII (CJ 6.1.8). Impr. Valentinianus Theodosius et Archadius aa. Albino prefecto urbis Rome.
Qui servum fiscalem ancille tue coniuncxerit, ipsa ancilla et filii fisco proficiat.


T(itulus) II. De furtis et de servo corrupto.

Lex I (CJ 6.2.1). Impr. Antoninus et Severus aa. et c. Diogeni.
Qui pecunias domnicas a servo tulit et comparavit possessionem furti tenetur.

Lex II (CJ 6.2.2). Idem a. et c. negotiatoribus.
Si rem, quem comparavit, furtiva cognoscatur, recepto pretio eas reddet.

Lex III (CJ 6.2.3). Impr. Antoninus a. Secundo.
Si vitricus tuus occulte tibi aliquid tulit, furti tenetur.

Lex IIII (CJ 6.2.4). Impr. Alexander a. Aurelio.
Qui servum sollicitat et occultat furti tenetur.

Lex V (CJ 6.2.5). Idem a. Cornelio.
Non licet dici “a transitore incognito comparavi”, sed restituas illam rem.

Lex VI (CJ 6.2.6). Idem a. Phitodoro.
Qui servum alienum donavit aut vendidit vel occultavit dominium preiudicium non fecit, sed furtim tenetur.

Lex VII (CJ 6.2.7). Idem a. Dato.
Qui pecunias accepit portandas, si exinde in sua utilitate expendit, furtim tenetur.

Lex VIII (CJ 6.2.8). Idem a. Valenti.
Qui ancillam tulit pro tributo, que non debetur, et vendidit furtim tenetur, non annositas est prode illi, qui comparavit.

Lex VIIII (CJ 6.2.9). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Hesidio.
Qui occulte vel violenter res alienas tulit poena subicitur legis.

Lex X (CJ 6.2.10). Idem a. et c. (addressee Valerio, CJ).
Plagiata vel violenter abstulta mancipia et vendita, emptori annositas prode <non> est.

Lex XI (CJ 6.2.11). Idem a. et c. Demostheni.
Si noverca pupillo aliquid subtraxit, quadrupplum reddat.

Lex XII (CJ 6.2.12). Idem a. et c. Ancillae (Quintillae, CJ).
Qui furavit ancillam vel foetus eius et vendidit furtim tenetur; et qui sciendo comparavit furtim tenetur.

Lex XIII (CJ 6.2.13). Idem a et c.
Domino (Domno, addressee in CJ) defuncto transactio facta replicari non potest.

Lex XIIII (CJ 6.2.14). Idem a. et c. Dionysio.
(CJ 6.2.15) Pro furto actoris heres non exigitur.

Lex XV (CJ 6.2.15). Idem a. et c. Socratiae.
(CJ 6.2.16) Qui servum nutriendum accepit, qui eum vendidit furtum tenetur.

Lex XVI (CJ 6.2.16). Idem a. et c. Arthemidoro.
(CJ 6.2.18) Qui de naufragio vel incendio res abstulit intra annum quadrupplum reddet, post annum simplum.

Lex XVII (CJ 6.2.17). Idem aa. et cc. Cononi.
[vacat]

Lex XVIII (CJ 6.2.18). Idem a. et c. Dionisiodoro.
(CJ 6.2.19) Res comendatas qui sine domini voluntate egit dupplum reddet.

Lex XVIIII (CJ 6.2.19, verbatim text). Idem aa. et c. Theofalsus.
Procurator (“Mnesitheo. Falsus procurator …” CJ) depositum recipiendum vel aes alienum exigendum citra domini voluntate furtim facit preter rei restitutionem duppli nec manifesti furtim convenitur.

Lex XX (CJ 6.2.20). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Qui servum alienum suasit, ut res domini ad se deportaret, et fecit, alio tale servum cum ipsum reddet.

Lex XXI (CJ 6.2.21). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Pro furtum, quem ammisit servus, dominus convenitur. Si liber ammisit furtum, patronus convenitur.

Lex XXII (CJ 6.2.22). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Qui res mutuas accepit furtim passus est, ipse exigat furem et non cui res esse videtur.


T(itulus) III. De operibus libertorum.

Lex I (CJ 6.3.1). Impr. Severus et Antoninus aa. et c. Romano.
Libertus si sub retentatione factus fuit, persolvat labores. Quod si {non} dominus eius inopia patiatur, a liberto nutriatur.

Lex II (CJ 6.3.2). Idem a. et c. Eutychiti.
Libertus factus ad servitium non redagitur nec ad opera.

Lex III (CJ 6.3.3). Idem a. et c. Quintiano.
Qui manumisit de operas, quas non cessit, si postea pretium accepit, reddet.

Lex IIII (CJ 6.3.4). Impr. Antoninus a. Valeriano.
Si libertus pro operas pretium debet domino, si eas reddet, vel cautionem fecit, liber est.

Lex V (CJ 6.3.5). Idem a. et c. Terentio.
Quem mater tua liberum fecit ex iussione defuncti, tu operas ab eo petere non potes.

Lex VI (CJ 6.3.6). Impr. Alexander a. Cecilio.
Liberti libertorum operas patronis patronorum suorum facere non facient.

Lex VII (CJ 6.3.7). Idem a. Cyonie Patricie (“Minucio. Nec patronis…” CJ)
Liberti a patronis pretium pro operas exigi non potest.

Lex VIII (CJ 6.3.8). Idem a. et c. Augustino.
Qui ex suo pretio per alium se comparavit et ab eo manumissus est, honore patronatus non debet.

Lex VIIII (CJ 6.3.9). Idem a. Lytorio.
Si liberta tua uxorem accepisti, operas ab ea exigere non potest.

Lex X (CJ 6.3.10). Idem a. et c. Erculiano.
Si libertus sub conditione factus, ut heredi eius serviat, proherede servire non potest.

Lex XI (CJ 6.3.11). Impr. Gordianus a. Africano.
Liberta libero paret, et si eam patronus libero sociavit, honore patroni non amisit.

Lex XII (CJ 6.3.12). Impr. Dioclitianus et Max. aa. et cc. Veneriae.
Liberti ubi vult abitant, nec ab herede redigi potest absque ingraditudine.

Lex XIII (CJ 6.3.13). Impr. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Probum ppo.
Qui alienum libertum retinet, qui obnoxius est opera solvere, poena tenetur.


T(itulus) IIII. De bonis libertorum et de iure patronatus.

Lex I (CJ 6.4.1). Impr. Severus et Antoninus aa. et c. Secunde.
Qui suo pretio per alio se comparavit et ab eo manumissus est, postea a conditione reportare pro ingrato non potest.

Lex II (CJ 6.4.2). Impr. Valentinianus et Valens ad Florianum, pp.
Qui liberta sua servo fiscale permittit accipere, ammisit iure patronatus.

Lex III (CJ 6.4.3). Impr. Iustinianus a. Demostheni pp.
Si patronus liberto suo faciat, ut non det honorem patrono, non subsistat, sed det honore et heredibus.

[CJ 6.4.4, a long constitution in Greek, is not reflected in SP]


T(itulus) V. Si in fraudem patroni aut liberti alienatio facta.

Lex I (CJ 6.5.1). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Claudio.
Si libertus in fraudem patroni egerit, contra eum agi potest.

Lex II (CJ 6.5.2). Idem a. et c. Iuliae.
Intestato liberto mortuo patrono succedit, si non demisit liberos parentes.


T(itulus) VI. De obsequiis patronis prestandis.

Lex I (CJ 6.6.1). Impr. Alexander a. Zontio.
Libertus contra patrono in eius indemnitatem agere non potest.

Lex II (CJ 6.6.2). Idem a. Leonthogonio.
Si liberta patrono uxor fuerit, obsequium non prestat.

Lex III (CJ 6.6.3). Idem a. Santho.
Liberti obsequium patronis debent.

Lex IIII (CJ 6.6.4). Idem a. Victorino.
Si libertas patrono suo violentiam fecit, in servitio redigi debet.

Lex V (CJ 6.6.5). Impr. Gordianus a. Sulphiciae.
Si libertus heredi patroni honorem non prestaret, ipse in servitio se revocavit.

Lex VI (CJ 6.6.6). Idem a. Cornelio.
Libertus, qui operas non abet reservata, non facit, sed honorem prestat.

Lex VII (CJ 6.6.7). Impr. Dioclit. et Max. aa. (Metrodoro, add. CJ).
Noverce tue libertis si tibi honore non prestavit, iudex vindicare potest.

Lex VIII (CJ 6.6.8). Idem a. Hermenie.
Libertus patrone sue obsequium denegare non potest.


T(itulus) VII. De libertis et eorum liberis.

Lex I (CJ 6.7.1). Impr. Anthoninus a. Dapho.
Qui iussa libertum fecit culpas liberti filium non condemnat.

Lex II (CJ 6.7.2). Impr. Constantinus a. ad Maximum pp.
Si libertus contra patrono aget aut iniuria vel manus iniecerit, in servitio revertatur, et filios, quo post nascuntur; si non penituerit et bene egerit, efficiatur liber.

Lex III (CJ 6.7.3). Impr. Honorius et Theod. aa. ad Senatum.
Libertus contra patronum vel heres eius egerint, in servitute revertatur.

Lex IIII (CJ 6.7.4). Impr. Theod. et Valentinianus aa. Basso pp.
Liberti vel filii eius militantes, si ante contra patronos egerint, in servitio revertantur.


T(itulus) VIII. De iure aureorum anulorum et de natalibus restituendis.

Lex I (CJ 6.8.1). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Philadelpho.
Honore non ex genere sed ab imperio datur.

Lex II (CJ 6.8.2). Idem a. et c. Eumeni.
Libertinis honor dignitatis nec ab imperio dari licet.


T(itulus) VIIII. Qui admitti{t} ad bonorum possessiones possunt et intra quod tempus.

Lex I (CJ 6.9.1). Impr. Severus et Anthoninus aa. et c. Macrinae.
Filio petere paterna hereditate nulla perscriptio temporum illi obicitur, si non pater ingratus ille decessit.

Lex II (CJ 6.9.2). Idem a. et c. Crispino.
Propinquis hereditate defuncti intra certum (centum, CJ) dies non petierit, amisit.

Lex III (CJ 6.9.3). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Criscentino.
Infantes hereditatem propinquorum petere anni non excludent.

Lex IIII (CJ 6.9.5). Idem a. et c. Maximo.
De successione si questio est dubietatis, utrum ex testamento an ab intestato, tempus {si} non inpedit successionis.

Lex V (CJ 6.9.4). Idem a. et c. Marcello.
Emancipatus si intra annum non petiit, successionem patris amisit.

Lex VI (CJ 6.9.6). Idem a. et c. Frontine.
Mulieri non liceat dicere “ignoravi legem de successionem”.

(CJ 6.9.7) Pars epistule constitutioni bis et Maximiani a. et Severi et Maximini novies consulibus. (Pars epistulae Impp. Constantii et Maximiani AA. et Severi et Maximini nobilissimorum CC., CJ)
Pupillus per tutorem petere potest successionem propinqui et per se annositas illum non excludit.

Lex VII (CJ 6.9.8). Impr. Constantinus a. ad Dionisium.
Successio propinqui si intra tempus non adhiet propter ignorantia vel rusticitate vel absentia, non ei impedit adire.
[Gloss] "Obesse" impedire, obici, obviari.

Lex VIII (CJ 6.9.9). Idem a. ad populum.
Petendum successionem propinqui, si quoram duo testes contestati detentatore, non tibi preponitur tempus.


T(itulus) X. Quando non petentium partes petentibus adcrescant.

Lex I (CJ 6.10.1). Impr. Gordianus a. Martianae.
Si unus filius <non?> adipiscat substantiam patris, fratribus suis preiudicium non fecit.


T(itulus) XI. De bonorum possessiones secundum contra (!) tabulas.

Lex I (CJ 6.11.1). Impr. Alexander a. Vitali.
Si accusatus fuit testamentus, successori tempus non excludit.

Lex II (CJ 6.11.2). Impr. Gordianus a. Cornelio.
Successio tibi ex testamento septem testes roborato.


T(itulus) XII. De bonorum posessione contra tabulas, quam pretor liberis pollicetur.

Lex I (CJ 6.12.1). Impr. Alexander a. Rupho.
Contra testamentum agere licet filium et patrem contra se invicem, nam non aliis.

Lex II (CJ 6.12.2). Idem a. Clare.
Postumus si in testamentum non est nominatus, solvitur testamentum.


T(itulus) XIII. De bonorum possessione contra tabulas liberti, que patronis vel liberis eorum datur.

Lex I (CJ 6.13.1). Impr. Gordianus a. Herculano.
[vacat]

Lex II (CJ 6.13.2). Impr. Theodosius a Asclepiodoto.
[vacat]


T(itulus) XIIII. Unde liberi.

Lex I (CJ 6.14.1). Impr. Dioclit. et Max. aa. Sarpedoni.
Si pater filios suos emancipatus heres instituit, firmus est.

Lex II (CJ 6.14.2). Idem a. et c. Zosimo.
Filius vel nepus ab intestato heres succedit.

Lex III (CJ 6.14.3). Impr. Constantinus a. ad Leontium comitem Orientis.
Nepus a successionem avi repelli non potest, si non fuit emancipatus.


T(itulus) XV. Unde legitimi et unde cognati.

Lex I (CJ 6.15.1). Impr. Alexander a. Ulpio.
Consobrino ex semine (?) succedunt consubrio.

Lex II (CJ 6.15.2). Impr. Dioclit. et Max. aa.
[vacat]

Lex III (CJ 6.15.3). Idem a et c. Felici.
[vacat]

Lex IIII (CJ 6.15.4). Idem a. et c. Surisse.
[vacat]

Lex V (CJ 6.15.5). et c. Platoni.
[vacat]


T(itulus) XVI. De edicto successorio.

Lex I (CJ 6.16.1). Impr. Alexander a. Iulio.
Si mater non petiit hereditatem, que ei ex successione competebat, filio petere licet.

Lex II (CJ 6.16.2). Impr. Dioclit. et Max. aa. et cc. Firmo.
Si propinquus obmisit petere hereditatem, que illi competebat ex successione, alius propinquus petere potest.
[vacat]


T(itulus) XVII. De Carboniano edicto.

Lex I (CJ 6.17.1). Impr. Dioclit. et Max. aa. et cc. Flore.
Si ex matre tua minori etate constituti petatis successionem, ille vos in servitio petat, dato fideiussorem accepit hereditatem et post de servitute agitur.

Lex II (CJ 6.17.2). Impr. Valentinianus, Theod. et Archad. aaa. ad Rufino pp.
Duodecim annorum puer de testato suo non inquietetur, sed facultate utatur.


T(itulus) XVIII. Unde vir et uxor.

Lex I (CJ 6.18.1). Impr. Valentinianus a. Hierio pp.
Maritus et uxor invicem sibi succedant.


T(itulus) XVIIII. De repudianda bonorum possessionem.

Lex I (CJ 6.19.1). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Theodotiano.
Emancipatus repudiavit substantia, postea ea repudiare (repetere? sugg. Patetta) non potest.

Lex II (CJ 6.19.2). Idem a. et c. Theodoro.
Sub fraude repudiare facultate non licet.


T(itulus) XX. De collationibus.

Lex I (CJ 6.20.1). Impr. Alexander a. Deuteriae.
Si filio emancipato pater herem fecit, validum est.

Lex II (CJ 6.20.2). Idem a. Primo.
Frater et soror dotati et heredes relicti dotem et facultatem equum dividant.

Lex III (CJ 6.20.3). Idem a. et c. Alexandro.
Dote parentes in filio facta, ut hereditate inter fratres non sit mixtus, firmum est.

Lex IIII (CJ 6.20.4). Impr. Gordianus a. Marino.
Dote sua mulier refundat et dividat cum fratre suo.

Lex V (CJ 6.20.5). Idem a. Alexandro.
Dotem suam refundat et dividat cum fratrae, et non illi obviat maritus eius.

Lex VI (CJ 6.20.6). Idem a. Claudio.
Filius emancipatus cum fratribus conferet ad dividendum.

Lex VII (CJ 6.20.7). Impr. Philippus a. Tirannu.
Filia, quem pater sibi heredem instituit, dotem suam non confundit inter fratres ut dividantur, si patris non est iussio.

Lex VIII (CJ 6.20.8). Impr. Dioclit. et Max. aa. Calyppio.
Dum substantiam patris dividisti, obligata fuisti dotem tuam confundere; non (nam? Patetta) cogeris eam conferre inter fratres.

Lex VIIII (CJ 6.20.9). Idem a. et c. Onesimo.
Si fratres ambo emancipati sunt, dotem suam non conferent. Quod si alius non est emancipatus, conferent si pater non testavit.

Lex X (CJ 6.20.10). Idem a. et c. Herenee.
Filia per testamentum patrem rogavit non conferre dotem et pater aptum abuit, fili defuncte non confert dote matris.

Lex XI (CJ 6.20.11). Idem a. et c. Arthemie.
Testamentus, in quo postumus filius pretermissus est, resolvitur. Si emancipatus vult conferre, equum dividant.

Lex XII (CJ 6.20.12). Idem a. et c. Nilantie.
Soror cum fratraes suos minores dotem, quam accepit, in divisionem adducet.

Lex XIII (CJ 6.20.13). Idem a. et c. Antistia.
Ut omnia equa dividatis.

Lex XIIII (CJ 6.20.14). Idem a. et c. Stratonicae.
Si maritus cum postumo fratrem dotem suam non confundit, nunc in divisionem eam adducis.

Lex XV (CJ 6.20.15). Idem a. et c. Philippo.
Emancipati filii, salvam que acciperunt, reliqua equum dividant.

Lex XVI (CJ 6.20.16). Idem a. et c. Socratis.
Soror cum fratres equum divident ab intestato.

Lex XVII (CJ 6.20.17). Impr. Leo a. Eritrio pp.
Omnia, que a parentes in filio conscribuntur in nuptiis et in mancipationibus, post obitum parentum confundant et equum dividant.

Lex XVIII (CJ 6.20.18). Impr. Anastasius a. Constantino pp.
Fratres cum alios emancipatos fratres conferant et equum dividant.

Lex XVIIII (CJ 6.20.19). Impr. Iustinianus a. Mene pp.
Defuncto avo relicto filio et nepote ex alio filio conferant dotem, que ab avo data est, simul quod post obitum reliquid; et ex omnibus duas partes abeat filius et tertiam nepus ex hoc, quod patri eius poterat competere. In ipsa lege ad locum, ubi dicit “Tam filios vel filias defuncte persone dotem, ante nuptias donationem” (CJ 6.20.19.3), ab isto loco utere legem.

Lex XX (CJ 6.20.20). Impr. Iustinianus a. Mene pp.
Si non ex testamento in quarta portionem falcidiae scriptum est, equum dividant. In ea lege abet “Ea enim tantummodo ex his, que conferuntur” (CJ 6.20.20.2). Dotis et sponsalia et donationis in conlatione veniant et aequum dividantur. Quod si non dator (donator? Patetta) fecit “hoc excepto portionem illum volo abere” talis charta in conlatione non veniet.

Lex XXI (CJ 6.20.21). Impr. Iustinianus a. Iohanni pp.
Adquisitio filiorum post obitum parentum non dividantur, sed unusquisque suam adquisitionem abeant.


T(itulus) XXI. De testamento militis.

Lex I (CJ 6.21.1). Impr. Antoninus a. Floro militi.
Si miles per testamentum fratri suo reliquit quod ex parentum obvenit, quod autem ipse adquisiit, alii dimisit licuit.

Lex II (CJ 6.21.2). Idem a. Septimo militi.
Miles castrensem peculium commilitionem suum abere testavit et matrem suam in reliquis rebus, validum est.

Lex III (CJ 6.21.3). Idem a. Venditiano.
Miles quomodo vult deliberet testamentum, et si alium heredem fecit in uncias decem et alio in duas, ex hoc tres uncias abeat filia.

Lex IIII (CJ 6.21.4). Idem a. Alexander Iuni (Imp. Alexander A. Iunio, CJ).
Miles minori aetate condito testamento servo libertatem dedit, nichil est. Quod si ab alio illi datus est, ut post obitum suum eum libertum emitteret, quamvis minor etatis testatus fuit, libertas valet.

Lex V (CJ 6.21.5). Idem a. Sozomeno militi. (perhaps “Sozomeno. Militi testamentum…”)
Testamentum qualiter deliberaverit impleatur.

Lex VI (CJ 6.21.6). Idem a. Valenti.
Quidam reliquid uxorem et filiam condito testamento, et (ut? Patetta), si filia parvula moreretur, miles extraneus illi succederet, unde vivente filia in alio miles testare non potuit.

Lex VII (CJ 6.21.7). Idem a. Fortunato.
Qui miles non fuit quasi miles servum libertavit, invalidum est.

Lex VIII (CJ 6.21.8). Impr. Gordianus a. Eternio militi.
Dum miles fuisti, licebit te secundum consuetudinem militare testari.

Lex VIIII (CJ 6.21.9). Idem a. Valerio.
Miles ignoravit filium abere, alium herem fecit, invalidum est, si invenitur filius.

Lex X (CJ 6.21.10). Impr. Philippus et alius Philippus aa. Iustino militi.
Miles, qui ignorat filiam abere, eam per testamentum legato accipere iussit, exheredavit eam.

Lex XI (CJ 6.21.11). Idem a. et c. Emiliano militi.
"Capitaturias institutiones et in militi testamentum nullius esse momento manifestum est." (CJ 6.21.11, verbatim)

Lex XII (CJ 6.21.12). Idem ac. Domitiae.
In testamento militi querella falcidiae non obicitur.

Lex XIII (CJ 6.21.13). Impr. Valerius (Valerianus, CJ) et Galienus aa. Claudie.
Miles in expeditione testari licet, et si sine testamento moritur, propinqui illi succedant.

Lex XIIII (CJ 6.21.14). Impr. Dioclit. et Max. aa et. cc. heredibus Maxime.
Si a frater suo mulier heres instituta, quod et ab intestato succedere potuit et filios non reliquit.

Lex XV (CJ 6.21.15). Impr. Constantinus a. ad populum.
Miles in expedito quomodo vult testetur, in verbo in charta in scuto in vagina et in terra, firmum est.

Lex XVI (CJ 6.21.16). Impr. Anthoninus (Anastasius, CJ) a. Hierio pp.
Adparitor dum in adparitum militum est, illi liceat testare quomodo vult (crossed-out) militi.

Lex XVII (CJ 6.21.17). Impr. Iustinianus a. Mene pp.
Militi in sua expeditione testari liceat quomodo vult.

Lex XVIII (CJ 6.21.18). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Miles in pupillaris annis constitutus testari non licet.


T(itulus) XXII. Qui facere testamenta possunt vel non possunt.

Lex I (CJ 6.22.1). Impr. Gordianus a. Petronio militi.
Indivisa substantia unus de sua portione testari licet.

Lex II (CJ 6.22.2). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Viatori et Pontiae.
Testamentus, que sine vim vel furorem factus est, firmum est.

Lex III (CJ 6.22.3). Idem a. et c. Licinio.
Senes et infirmus testari licet. Filia, que in potestate patris est , testari non potest.

Lex IIII (CJ 6.22.4). Idem a. et c. Rodoni.
Si consobrinus tuus minor quatuordecim annis testatus est, invalidum est.

Lex V (CJ 6.22.5). Impr. Constantinus a. ad Rufinum pp.
Eunucho liceat facere testamentum.

Lex VI (CJ 6.22.6). Idem a. ad Volusianum pp.
Qui in imperatore testavit, posteus vult in alio testare, licet.

Lex VII (CJ 6.22.7). Impr. Valentinianus, Valens et Grat. aaa. ad Maximum.
Liceat, qui vult, instituere cum alio imperatore et augusta heredes et motare (mutare, Patetta).

Lex VIII (CJ 6.22.8). Impr. Iustinianus a. Demostheni pp.
Cecus testamentum faciat et deliberationem eius octo testes et scriba publicus.
(seven plus tabularius or eight in total, CJ)

Et post ista septima lex suprascripta invenimus quarto legis in codicum
[this garbled sentence indicates four laws passed over: CJ 6.22.9-12 (all in Latin)].


T(itulus) XXIII. De testamentis et quemammodum testamenta ordinantur.

Lex I (CJ 6.23.1). Impr. Adrianus a. Catonio.
Qui in testamento subscripsit ut liber, postea servus inventus, non inpedit.

Lex II (CJ 6.23.2). Impr. Alexander a. Expedito.
Testamento reservato (reserato, Patetta) si qua querella eius post invenitur, dici potest.

Lex III (CJ 6.23.3). Idem a. Thygono (Antigono, CJ).
Si non legibus factus est testamentus in inperatore, valere non potest.

Lex IIII (CJ 6.23.4). Impr. Gordianus a. Rufino.
Si scriba in testamento nomen pronomen heredis fecit, non impedit, quia testes nomen heredi cognoverunt.

Lex V (CJ 6.23.5). Impr. Valerianus et Galienus aa. Lucillo.
Per epistulas adseveratio et assertio filio non facit: quem in testamentum significavit, firmum est.

Lex VI (CJ 6.23.6). Impr. Dioclit. et Max. aa. Terentiae.
Qui in testamento negavit alicui donationem fecisse, si invenitur facta, valet.

Lex VII (CJ 6.23.7). Idem a. et c. Rufine.
Error tabellionis testamentum non solvit, si testes vera dicant.

Lex VIII (CJ 6.23.8). Idem a. et c. Marcellino.
In testamentum necessitas mortalitatis minor numerum testimonium non subvenit.

Lex VIIII (CJ 6.23.9). Idem a. et c. Patrocliae.
Si ex sacro imperio (speciali privilegio, CJ) non est tibi remissum de minore numerum testium, testamentus invalidum est.

Lex X (CJ 6.23.14). Idem a. et c. Archillio.
Non est integra hereditatio (exheredatio, Patetta) vel institutio, qui dixit “facere volo testamento taliter”.

Lex XI (CJ 6.23.15). Impr. Constantinus a. ad populum.
Non est firma deliberatio, qui dixit “facio testamentum et instituo heredem”, aut, dum facit, admutescit.

Lex XII (CJ 6.23.10). Idem a. et c. Moenepholiano.
Testamentus legibus factus si ad erede neglegatur, legatis non impedit.

Lex XIII (CJ 6.23.11). Idem a. et c. Zeto.
Legibus condito testamento si occultatus fuerit, <nihilominus valet>.

Lex XIIII (CJ 6.23.12). Idem a. et c. Matrone.
Si testes octo ut (?) coram testatore non fuerit et suo vel alienum anulum signaverit, invalidus sit testamentus et inquiratur si ex dolo factum est.

Lex XV (CJ 6.23.13). Idem a. et c. Euripidiae.
De pecunia testari licet.

Lex XVI (CJ 6.23.16). Impr. Gratiano, Valens et Theod. aa. Eutropio pp.
Imperatori et omnibus liceat testare, et qui heres accedit, quamvis non legibus legata vel libertas relicta sit, si heres cognoscit, resolvat (rem solvat, Patetta).

Lex XVII (CJ 6.23.17). Impr. Honorius et Archad. aa. Aeternali proconsule Asiae.
Testamentus, in quo superflua leguntur, non nocent; minus quod lex precipit factum est, resolvitur.

Lex XVIII (CJ 6.23.18). Idem a. et c. Africano pu.
In urbe Rome testamentum aput censuales reserentur (reserventur, CJ), non alibi. Nam irrita fiunt.

Lex XVIIII (CJ 6.23.19). Impr. Honorius et Theod. aa. Ioh. pp.
Testamentus propria voluntate dictante, non alio suadente sed (seu?, Patetta) dictante, firmum est.

Lex XX (CJ 6.23.20). Idem a. et c. edictum ad populum.
Omnis potens et mediocres liceat in testamenta defunctorum subscribere.

Lex XXI (CJ 6.23.21). Impr. Theod. et Valentinianus aa. Florentio pp.
Testator sua vel alterius voluntate manu scriptum testamentum et non relicto (relecto?, Patetta) testibus septem testes firmaverint, et si litteras ignorant, octavus subscribant et signent, validum est. In ea lege ad locum “Per nuncupationem quoque, hoc est sine… Septem testes, ut supra dictum est, simul in unum eodemque tempore” (CJ 6.23.21.4). Nunccupatio per septem testes valet. Novissimus testamentus legibus factus priorem solvit; codicellos quinque testes subscribant.

Lex XXII (CJ 6.23.22). Impr. Zeno a. Sebastiano pp.
Post expletum testamentum testes ad subscriptionem venire licet.

Lex XXIII (CJ 6.23.23). Impr. Iustinianus a. Archelao pp.
(CJ 6.23.24) Si ad scriba fallit textum testamenti legibus facere, non impedit testamentum.

Lex XXIIII (CJ 6.23.25). Imper. Iustinianus a. Moene pp.
Non (nunc, Hänel) est ita subventum in testamentis sine (sicut, Hänel) [vacat] in nuptiis, si testatoris voluntas exigatur.

Lex XXV (CJ 6.23.26). Impr. Iustinianus a. Moene pp.
Nunccupatio per septem testes valet, qui simul positionem (dispositionem?, Patetta) deliberationem testari (testatoris?, Patetta) cognoscant.

Lex XXVI (CJ 6.23.26). Impr. Iustinianus a. Moene pp.
"In testamentis sine scriptis faciendis omnem formalem observationem penitus amputamus. Sive testatori septem testes simul omnibus manifestari significantes, ad quos substantiam suam pervenire vellet." (CJ 6.23.26, largely verbatim from the first half of the constitution)

Lex XXVII (CJ 6.23.27). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Testamentum legibus factum testator supervixerit annos decem, valet. Quotsi coram tres testes dixit “nolo illo testamento valere”, licet.

Lex XXVIII (CJ 6.23.28). Impr. Iustinianus a. (Iuliano pp, add. CJ).
Testator non patiatur necessitatem potus vel escam aut medicina nec testium congregationem; et si quoram testibus manifestaverit omnem deliberationem et non peradimplevit hoc testamentum, quot dixit valet. In ea lege abet “Sancimus, si qua sua manu” (CJ 6.23.28.6). Testamentum et codicellos testator suam manum scripsit, validum est (= SP 6.23.29).

Lex XXVIIII (CJ 6.23.28). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Testamentum et codicellos testator sua manu scripsit, validum est (= SP 6.23.28).

Lex XXX (CJ 6.23.29). Imp. Iustinianus a. Iuliano pp.
In testamentum si testes nomen heredi non fecerint, invalidus sit testamentum, et qui scripsit, testamentum falsarius plectatur.

Lex XXXI (CJ 6.23.30). Imp. Iust. a. Ioh. pp.
Testator dum inmutat testamentum et incidi (incidit, Patetta) linum, alium non occurrisset facere; si quoram testes ipsum vel alium heredem sibi esse dixerit, validum est.

Lex XXXII (CJ 6.23.31). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
In civitate et in castra septem testes scribant testamentum, quinque cum signaculis et subscriptionem, que et deliberationem et nomen heredi cognoscant et iurati dicant.

[CJ 6.23.32: A Greek constitution is missing from CJ at this point and is not, of course, reflected in SP]


T(itulus) XXIIII. De heredibus instituendi et que persone heredes institui non possunt.

Lex I (CJ 6.24.1). Impr. Titus Helius Antoninus aa. Antestaniano.
Qui in exilio deportantur testari non potest, sed cui ab intestato competit succedit.

Lex II (CJ 6.24.2). Impr. Anthoninus a. Cecilio.
In quantum pater tuus heres scriptus est, amplius capere non potest.

Lex III (CJ 6.24.3). Impr. Alexander a. Vitali militi.
Qui suum servum fecit heredem, et substitutum illi constituere licuit.

Lex IIII (CJ 6.24.4). Impr. Gordianus a. Ulpio.
Si quis ignorans quasi filium suum esse heredem sibi illum instituit, post cognitionem proici potest.

Lex V (CJ 6.24.5). Idem a. Cassiano.
"Non ideo minus uxor iurem heres esse videtur instituta, quod non uxor, sed adfines testamento nominata est." (CJ 6.24.5, verbatim)

Lex VI (CJ 6.24.6). Impr. Philippus a. et Philippus c. Antonino.
Si maritus uxorem heredem fecit, debitum mariti satisfaciat.

Lex VII (CJ 6.24.7). Impr. Dioclit. et Maxim. Aa. Zizonio.
Hominem peregrinum heredem sibi instituere ante filium suum non licet.

Lex VIII (CJ 6.24.8). Idem a. et c. Adriano.
Collegas colleganti heres sine placito heres succedere non licet.

Lex VIIII (CJ 6.24.9). Idem a. et c. Iulie.
In extraneum testari licet.

Lex X (CJ 6.24.10). Idem a. et c. Asclepiade.
A se ipsum nullus herem scribere potest.

Lex XI (CJ 6.24.11). Impr. Theod. et Valentinianus aa. Herio pp.
Licet homini {in} alterius civitatis donare vel relinquere quam vult rem.

Lex XII (CJ 6.24.12). Impr. Leo a. Herio (Erythrio, CJ) pp.
"Hereditatis vel legati seu fideicommissi aut donationis titulo domus aut annone civile aut quelibet edificia vel mancipia ad ius inclite urbis vel alterius cuiuslibet civitatis pervenire possunt." (CJ 6.24.12 verbatim)

Lex XIII (CJ 6.24.13). Impr. Iustinianus a. Moene pp.
Exercitas (Ex certas, Patetta) res testari licet, non de incertas, que solvuntur.

Lex XIIII (CJ 6.24.14). Impr. Iust. a. Ioh. pp.
Testator si unum nomen et alium nomen dictavit, invalidum est testamentum.


T(itulus) XXV. De institutionibus vel substitutionibus seu restitutionibus sub condicione facta.

Lex I (CJ 6.25.1). Impr. Severus et Anthoninus Alexandro.
Testamentus sub conditione factus servetur conditio.

Lex II (CJ 6.25.2). Impr. Antoninus a. Cassie.
Qui conditione testamenti non adimplet exheredatur.

Lex III (CJ 6.25.3). Idem a. Maxentio at aliis.
Si mater tua sub conditione emancipatione heres fecit, valet.

Lex IIII (CJ 6.25.4). Impr. Alexander a. Emilio.
Si res, que erant in potestate patris, testatus est, nichil est; in peregre profectus filius exheredari non potest.

Lex V (CJ 6.25.5, verbatim). Impr. Valerius et Gallius a. Maximo (Valerianus et Gallienus AA. Maximae, CJ).
Sine ullo damno coniuctionem retinere potuisti; redi <i>gitur ad maritum, sciens hereditatem matris, etiamsi redieris, retentura; quippe quam retinere scilicet (retineres licet, CJ) prorsus ab eo non recessisset.

[CJ 6.25.6: A Greek constitution of Justinian is not reflected here in SP]

Lex VI (CJ 6.25.7). Impr. Iustinianus a. ad Senatum.
Ut quid inter iustos liberos nanctum est, hoc est inter naturales filios extendatur. Que omnia in legati vel fideicommissi specialiter locum abere sancimus. (almost verbatim from CJ 6.25.7.2-3)

Lex VII (CJ 6.25.8). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Si testator iussit “si hoc factum fuerit, abeat hoc”, et ipsum vivente conditio facta est, quod deliberavit adimpletur.

Lex VIII (CJ 6.25.9). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Quis in conditione testamentum adiet, legata persolvat.

Lex VIIII (CJ 6.25.10). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Quidam uxorem pregnantem heredem reliquid, et si postumus natus fuerit, cum ipso heres sit, natus est et puer mortuus est, matri fecit lucrum successionis.


T(itulus) XXVI. De impuverum et de aliis substitutionibus.

Lex I (CJ 6.26.1). Impr. Titus Helius Antoninus a. Secundo.
Qui in testamento fecit duo heredes et invicem sibi substitutus, plenum ius est.

Lex II (CJ 6.26.2). Impr. Severus et Antoninus aa. Afronime.
In testamento qui filio suo herem fecit et substituto illi fecit, valet, sic tamen, si pupillus fuerit mortuus non maior.

Lex III (CJ 6.26.3). Impr. Alexander a. Achille.
Quamvis {non} per testamentum heres noluisti succedere, sed ab intestato successisti, omnem actionem, que contra testatorem abuisti, ammisisti.

Lex IIII (CJ 6.26.4). Idem a. Firmo.
Testator iussit, si filius eius puer moriatur, heres illi certa persona fiat, et puer mortuus est, successio illi debebitur.

Lex V (CJ 6.26.5). Impr. Dioclitianus et Maximianus aa. Adriano.
Qui filio legitime etatis fecit substitutum, nichil est.

Lex VI (CJ 6.26.6). Idem a. et c. Quintiano.
Qui plures fecit heredes, qui iniuste factus est repellitur et alii proficit, quia filius minus de falcidia abere non potest. (N.B. the Code rescript makes no mention of the Falcidian portion)

Lex VII (CJ 6.26.7). Idem a. et c. Feliciano.
Superstite patre filia maritata intra decem et septem annis condito testamento in aliquo pater illum non exlcudet.

Lex VIII (CJ 6.26.8). Idem a. et c. Petronie.
Si miles reliquid uxorem et filio fecit heredem, cui instituit alios substituto, si super pubertatis annos mortuus est, mater excludet substitutos.

Lex VIIII (CJ 6.26.9). Impr. Iustinianus a. Moene pp.
Ut non fiat talis testamentus.

Lex X (CJ 6.26.10). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Qui duos filios parvos sibi instituit heredes, ut, inpuberes ambo moriantur, alius illi succedat, si unus mortuus est, frater excludit substituto.

Lex XI (CJ 6.26.11). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Qui duos filios parvulos abet heredes instituit, ut, si puberes mortui fuerint, duo illi succedant.


T(itulus) XXVII. De necessariis et servis heredibus instituendis vel substituendis.

Lex I (CJ 6.27.1). Impr. Pertinax a. Lucretio.
Si servum suum heredem fecit, qui creditoris oblegatus pignoris erat, testamentus solvitur propter creditores.

Lex II (CJ 6.27.2). Impr. Antoninus a. Aufidio.
Qui servum suum sub nomen libertatis heredem scripsit, validum est.

Lex III (CJ 6.27.3). Idem a. et c. Felici.
Qui ancillam pupilli sui uxorem sibi fecit et heredem, pupillus illa retollit lucra facultatem.

Lex IIII (CJ 6.27.4). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Si tutor pupillo herem fecit, ut post obitum eius servum pupilli libertet, heres succedat, in hoc, si adierit hereditatem, conditio valet servo.

Lex V (CJ 6.27.5). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Qui servum suum herem instituit, liber est et heres; vel illum substitutum filium suum scripsit, ex eo liber effectus est.

Lex VI (CJ 6.27.6). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Servus a domino institutus heres fuerit, liber effectus est et heres. In ea lege abet “Libertus si conditione non adimplevit, in servitio redigitur” (this is not verbatim).


T(itulus) XXVIII. De liberis preteritis vel exheredatis.

Lex I (CJ 6.28.1). Impr. Antoninus a. Favio.
Qui unum ex filiis ex testamentum exheredavit, heres cum fratribus succedet.

Lex II (CJ 6.28.2). Impr. Alexander a. Eraclide.
Si avus tuus condito testamento patruo suo (patrem tuum, CJ) et novercam heredem instituit, si non exheredavit, defuncto avo tuo heres succedis.

Lex III (CJ 6.28.3). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Pater si per testamentum filio exheredavit, validum est.

Lex IIII (CJ 6.28.4). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Non licet ab intestato alter succedere masculo, quam femine; et postumus equum succedant et in exheredatione similiter graventur.


T(itulus) XXVIIII. De postumis heredibus instituendis vel exheredandis preteritis.

Lex I (CJ 6.29.1). Impr. Anthoninus a. Urittatio (Brittiano, CJ).
Post facto testamento postumus natus est, de quod in testamentum nulla est mentio, solvitur testamentus et nichil per eum aliquid succedit, sed ab intestato omnes.

Lex II (CJ 6.29.2). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Sotherico.
Aborsum uxoris testamentum non solvet, sed postumus.

Lex III (CJ 6.29.3). Iust. a. Iuliano pp.
Si postumus natus est et mox mortuus est, solvet testamentum patris, in quo non fuit nominatus.

Lex IIII (CJ 6.29.4). Impr. Iust. a. Iuliano pp.
Post obitum testatoris intra decem menses filius natus est, secundum voluntatem testatoris firmum est.


T(itulus) XXX. De iure deliberandi et de adeunda vel adquirenda hereditate.

Lex I (CJ 6.30.1). Impr. Antoninus a. Titisiae.
Filius emancipatus ab intestatus heres succedit, nec servo defuncta (defuncti, Patetta) manumittit.

Lex II (CJ 6.30.2). Impr. Alexander a. Florentio militi.
Si filius debito patris solsit, pro portionem hereditatis reputetur.

Lex III (CJ 6.30.3). Impr. Gordianus a. Florentino militi.
Si nepus tuus a patre suo heres institutus est et mortuus est, ut, si heres succedis, intra constitutum tempus non neglegas.

Lex IIII (CJ 6.30.4). Impr. Decius a. Athenaidi.
Si filiofamilias hereditas ab alio relicta est, pater studere debet.

Lex V (CJ 6.30.5). Impr. Valerianus et Galienus aa. Paulo.
Que pupilla relicta sunt cum voluntate eius totum (tutor?, Patetta) adire debet.

Lex VI (CJ 6.30.6). Impr. Dioclit. et Max. aa. Filippe.
Si avus tuus (avia tua, CJ) patri tuo duas uncias reliquid, et ille tibi eas testavit, exigere ea potes.

Lex VII (CJ 6.30.7). Idem a. et c. Eusebio.
Cui relicta est substantia priusquam adiret mortuus est, posteri eius adire non potent.

Lex VIII (CJ 6.30.8). Idem a. et c. Claudio.
Si filius ignorans {si} tardius adierit substantia patris, annositas illum non excludit.

Lex VIIII (CJ 6.30.9). Idem a. et c. Platoni.
Adultus relicta sibi a curatore substantia tardius occupavit, anni illum non excludent.

Lex X (CJ 6.30.10). Idem a. et c. Savine.
Si legitima etate facultatem patris capuisti, a creditoribus te excusare non potest.

Lex XI (CJ 6.30.11). Idem a. et c. Philumine.
Si substantiam patris renuntiasti, servum eius libertare non potuisti.

Lex XII (CJ 6.30.12). Idem a. et c. Antonino.
Si puer (puber, Patetta) adiet facultatem, heres invenitur.

Lex XIII (CJ 6.30.13). Idem a. et c. Archipolidi.
Qui suo heredi dimisit substantiam, adire potest.

Lex XIIII (CJ 6.30.14). Idem a. et c. Flaviae.
Sororis tue facultatem adibisti, ad iniustos detentatores reliqua exigere potes.

Lex XV (CJ 6.30.15). Impr. Constantinus (Constantius, CJ) a. ad Leontium comitem ordinarium (Orientis, CJ).
Priusquam pater det filio facultatem, ipse adire non potest.

Lex XVI (CJ 6.30.16). Impr. Archadius et Honorius aa. Hennodio.
Nullus compellitur aliquid adquirere.

Lex XVII (CJ 6.30.17). Impr. Theod. a. Anthemio pp.
Scripulosa sollicitudo patre agere licet.

Lex XVIII (CJ 6.30.18). Impr. Theod. et Valentinianus aa. ad Senatum.
Infantes annorum septem ab aliquo hereditas relicta est, pater vel avus exigere debet ipso vivente vel mortuo, aut tutores eius.
[Gloss] "Vel cata" ("delata" ex CJ 6.30.18.pr?, Patetta) demissa, relicta.

Lex XVIIII (CJ 6.30.19). Impr. Iust. a. Demostheni pp.
Cui hereditas per testamentum vel ab intestato competit, intra anno adire debet, et si non adibet, ammisit illa et ipse et heres eius.
[Gloss] Hoc non dicit de filio et nepotibus.

Lex XX (CJ 6.30.20). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Non fiat invitus homini hereditatem vel substitutionem adiere vel repudiare.

Lex XXI (CJ 6.30.21). Impr. Iustin. A. Ioh. pp.
Si quis liberum instituit sibi heredem, ut post obitum eius servum testatori succedat; quod si heres noluit adire, servus succedit.

Lex XXII (CJ 6.30.22). Impr. Iust. a. ad Senatum.
Si mulier (?) absque inventaneo (inventario, CJ throughout) occupavit substantiam, a creditoribus non absolvitur. Intra tres annos aut renuntiet hereditatem. Inventaneus intra XXX dies fiat, et intra LXta alias perficiatur per tabularium, in quo et heres subscribat et testes. Si heres absens sit, intra anno inventaneus fiat per heredem aut per procuratorem eius. Si plus relictum est legati, quam heredi, primitus heredi tres uncias salventur. Creditoribus non amplius reddis, preterquam substantiam adisti; simul et legatariis veniant; et si a creditores substantia comparavit, alii creditores non contra emptores abeat actionem. Reputetur in quod expensum est in funus et inventario et in reseretionem testamenti vel in alias causas. In ea lege abet ad locum “Sine periculo abeant et leges Falcidie”. Ipsa verba sunt. Item in ea lege verba ipsa “rerum hereditariarum” expendent et si quacumque causa abet heres vel legatarii contra defuncto proponant cum creditores. Nam de fraude substantiae per examinatione servorum aut per sacramentum heredi cognoscantur. Fraus inventa dupplo reddatur.


T(itulus) XXXI. De repudianda vel abstinenda hereditate.

Lex I (CJ 6.31.1). Impr. Antoninus ac. Muciano.
Filius, qui non hereditario nomen tenet facultatem, sed pro custodia aut inquilinus, debitum patris non compellitur reddere.

Lex II (CJ 6.31.2). {Impr.} idem a. Severo.
Si res patris ex inventionem (venditionem?, Patetta) ereditoris tenis, debitum paternum non exigeris.

Lex III (CJ 6.31.3). Impr. Dioclit. et Max. aa. et cc. Theodatiano.
Si pactuasti hereditatem futuram te non petere, repeti non potes.

Lex IIII (CJ 6.31.4). Idem a. et c. Modestino.
Qui legitimam etatem repudiavit hereditatem, adire non potest.

Lex V (CJ 6.31.5). Idem a. et c. Claudio.
Pupillus sine tutore hereditate repudiavit, nichil est.

Lex VI (CJ 6.31.6). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Filius impleta etate post mortem patris intra tres annos repudiet hereditatem et quarto anno, si vult, adibisci, licet.


T(itulus) XXXII. Quemammodum aperiantur testamenta et inspiciantur et describantur.

Lex I (CJ 6.32.1). Impr. Alexander a. Procule.
Testamentus publice reseretur (recitetur, CJ).

Lex II (CJ 6.32.2). Impr. Valentinianus (Valerianus, CJ) et Galienus aa. Alexandro.
Testamento defuncti coram testibus tradi in publico recensetur.

Lex III (CJ 6.32.3). Impr. Dioclit. et Max. aa. Arestotheli.
Reseratio testamenti absque die et consule invalidum est.

Lex IIII (CJ 6.32.4). Impr. Grat., Valentinianus et Theod. aaa. ad Sperium pp.
Testamenta publice reserentur.


T(itulus) XXXIII. De edicto Divi Adriani tollendo et quemammodum scriptus heres in possessionem mittatur.

Lex I (CJ 6.33.1). Impr. Severus et Antoninus aa. Lucilio.
Prius heres in facultate mittatur, et post substitutus.

Lex II (CJ 6.33.2). Impr. Alexander a. Eustatio.
Si quis se dicit competere facultatem, prius heres in facultate ingrediatur.

Lex III (CJ 6.33.3). Impr. Iustin. a. Iuliano pp.
Testamento sine querella oblato in iudicio intromittitur heres in facultate, et sic causiticis litigent. Heres, si rem adquisitam dicitur alienam, decem vel viginti annis possederit, non inquietur.

[CJ 6.33.4: A Greek constitution is missing in CJ at this point, which is not reflected either in SP]


T(itulus) XXXIIII. Si quis aliquem testare proibuerit vel coegerit.

Lex I (CJ 6.34.1). Impr. Alexander a. Severe.
Testare hominem qui invitus facit crimen admisit.

Lex II (CJ 6.34.2). Impr. Dioclit. et Max. aa. Nicagore.
Etsi quis inpediet testatori, ut non indignas personas heres scribentur, nichil nocet.

Lex IIII (sic) (CJ 6.34.3). Idem a. et c. Eutychidi.
Qui uxori sue dicit, ut in ipso testetur, criminis non est.

[CJ 6.34.4: This is a Greek constitution of Zeno, not reflected in SP]


T(itulus) XXXV. De his quibus ut indignis auferuntur et ad senatusconsultum Silaniarum.

Lex I (CJ 6.35.1). Impr. Severus et Antoninus a. Celeri.
Qui iniuste facultate defuncti occupavit cum fructibus cogatur reddere.

Lex II (CJ 6.35.2). Idem a. Vero.
Qui liberam personam puellam abet in domo administrandum.

Lex III (CJ 6.35.3). Impr. Alexander a. Antiochiano.
Cui competit successio non requirit mortem auctoris, qui ad servis occisus est, fiscus succedit defuncto.

Lex IIII (CJ 6.35.4). Idem a. Filomono.
Per epistulas et codicellos heres non fiat.

Lex V (CJ 6.35.5). Idem a. Tyrranno.
Quamvis indignus est heres adire hereditate, quia sepultura defuncti non adimplevit, tamen remittatur illi.

Lex VI (CJ 6.35.6). Idem a. Venusto et Clementino.
Minor etati si offidit interdicendo qui testari voluit, remittitur illi.

Lex VII (CJ 6.35.7). Idem a. Vitaliae.
Si quis non potuit obicere heredi culpas exheredationis, ab intestato succedis.

Lex VIII (CJ 6.35.6). Impr. Gordianus a. Tatiae.
Non exsimilis (est similis, Patetta) exheredandi his, quem non occursit testator accusare, sicut illum, quem exheredavit.

Lex VIIII (CJ 6.35.9). Impr. Dioclit. et Max. aa. Heliane.
Qui mortem auctori sui non requirit, nec heres ille esse potest.
[Gloss] "Clam" (?; not in CJ) occulte interpraetatus.

Lex X (CJ 6.35.10). Idem a. Silviane.
Si mortem propinquus vindicasti, heres inveniris.

Lex XI (CJ 6.35.11). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
“Hereditatibus et in legatis et in fideicommissis maxime in libertatibus.” (CJ 6.35.11.2)

Lex XII (CJ 6.35.12). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Servum non licet in crimine domini sui credi, nisi sub examinatione. Nam servus si cognoverit domino suo insidiari manibus ut occidatur et non defenderit, et mortuus fuerit, ipse servus occidatur.


T(itulus) XXXVI. De codicellis.

Lex I (CJ 6.36.1). Impr. Alexander a. Mocimo et aliis.
Rumpitur testamentum, qui post unum (postumum, Patetta) pretermisit, codicelli invalidi sint. Nam que pretermissa sunt addicta fuerint per codicellos, valet.

Lex II (CJ 6.36.2). Impr. Philippus a. et Philippus c. Asclipiodote.
Per codicellos testamentus non abstollitur, se addi per codicellos licet.

Lex III (CJ 6.36.3). Impr. Dioclit. et Max. aa. Iachynto et aliis.
Duo codicelli facti, novissimus valet.

Lex IIII (CJ 6.36.4). Idem a. et c. Stratonico.
Codicelli absque testamentum invalidi sunt.

Lex V (CJ 6.36.6). Idem a. et c. Demostheni.
Post testamento quod per codicellos firmavit valet.

Lex VI (CJ 6.36.5). Idem a. Flaviae.
Codicello invito invitus factos invalidum est.

Lex VII (CJ 6.36.7). Impr. Constantinus a. ad Maximum pp.
Per codicellos addere in testamentum et substitutum facere licet.

Lex VIII (CJ 6.36.8). Impr. Theod. a. Asclipiodoto pp.
Qui pro sua successione contra testamentum vel nunccupationem aget, legatariis non impediunt, si testamentus perfectus esse. In ea lege abet “Scriptus heres fuerit, vel nunccupatus” (CJ 6.36.8.2). Novissimus testamentus non legibus factum si tamen abuerit pro codicellos, valet. Item in ea lege verba abet ad locum, ubi dicit “Sponte voluerit ad fideicommmissum” (CJ 6.36.8.2). Nunccupatio vel codicelli per quinque testes valet.


T(itulus) XXXVII. De legatis.

Lex I (CJ 6.37.1). Impr. Antoninus a. {o}Pius liberti Sextiliae.
Si aput heredem moratus est vestimenta et alimenta, si testator iussit illi dare, non reputavit.

Lex II (CJ 6.37.2). Impr. Severus et Antoninus a. Saviniano.
Si heres totam facultatem vendidit, et que legatis relicta sunt venditor a emptore exigat et legati restituatur.

Lex III (CJ 6.37.3). Idem aa. Victorino.
Producto testamento si testator easdem res pignus posuit, ab here exigantur et legatis detur.

Lex IIII (CJ 6.37.4, verbatim). Impr. Antoninus aa. Sulpicio.
Servi testamentum dominorum non data libertate legatum seu fideicommissum non valet nec convalescere potest, licet post mortem testatoris libertatem aliqua ratione consecuti sunt.

Lex V (CJ 6.37.6). Idem a. Iulio.
(CJ 6.37.5) Legatariis ad iudicium non est provocari.

Lex VI (CJ 6.37.7). Idem a. Faustino.
(CJ 6.37.6) Legatario si per codicellos substituto illi fecit, nichil est.

Lex VII (CJ 6.37.8). Idem a. Demitrio.
(CJ 6.37.7) Fundum, quem pater fratribus suis dedit, tibi legavit, et a te queritur.

Lex VIII (CJ 6.37.9). Impr. Alexander a. Antiocho.
(CJ 6.37.8) Tutor sacramentum non prestat, si a patre constitutus est; et que illi legata relicta sunt exigit, et a tutela non repellitur.

Lex VIIII (CJ 6.37.10). Idem a. Ingenne.
(CJ 6.37.9) Si accusatus testamentus falsus legata persolvere, accepto fideiussore, si ita claruerit, restituatur.

Lex X (CJ 6.37.11). Idem a. Albiniano.
(CJ 6.37.10) Legata relicta res alienas credens suas esse, ab herede adimpletur.

Lex XI (CJ 6.37.12). Idem a. Muciano.
(CJ 6.37.11) Que tibi relicta sunt postea in dote data sunt tibi, tacebis.

Lex XII (CJ 6.37.13). Impr. Dioclit. et Max. aa. Severe.
(CJ 6.37.12) Si legatum quam iussit testator a matre filia accipere, si ipsa filia non est heres matri, legatis exigi potest.

Lex XIII (CJ 6.37.14). Idem a. et c. Tatiano.
(CJ 6.37.13) Testari (testatori, Hänel) non licet iubere heredi, ut de suo solvat legata.

Lex XIIII (CJ 6.37.15). Idem a. et c. Terentio.
(CJ 6.37.14?) Testatorem legata non exiguntur, sed post eius obitum.

Lex XV (CJ 6.37.16). Idem a. et c. Scyllae.
(CJ 6.37.15) Si testator significet nemini debere et post debitus claruerit, redditur; et quod remanserit salva falcidia heredi, tunc libertas et legata solvatur.

Lex XVI (CJ 6.37.17). Idem a. et c. Euticiano.
(CJ 6.37.16) Si creditor debitori suo pignus eius legatario nomen ab herede precipiet, exigitur.

Lex XVII (CJ 6.37.18). Idem a. et c. Iustino.
(CJ 6.37.17) Relicta legata exigi licet a libertis et ingenuis.

Lex XVIII (CJ 6.37.19). Idem a. et c. Niconi.
(CJ 6.37.18) Legata non cum iniuria exiguntur per procuratore, sed per se.

Lex XVIIII (CJ 6.37.20). Idem a. et c. Euticiano.
(CJ 6.37.19) Successio vel legata mox post defunctum consequatur.

Lex XX (CJ 6.37.21). Impr. Constantinus a. ad populum.
Inter herede et legatario causatio non oriatur.

Lex XXI (CJ 6.37.22). Impr. Iustinianus a. Moene pp.
Legata, quo singulis annis testator dari iussit, persolvantur ab heredibus et proheredibus eius.

Lex XXII (CJ 6.37.23). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Si quis antea totam possibilitatem cuidam donavit, liceat exinde per testamentum tertiam partem deliberare in alio. In ea lege abet verba hec ad locum dicit ubi (ubi dicit, Patetta) “huiusmodi igitur” (CJ 6.37.23.2a) {dicit}: Si ante cuidam res fuerat conlocata et postea in ipso et alio eadem rem per testamentum in senis unciis reliquid, conservetur testatori voluntas.

Lex XXIII (CJ 6.37.24). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Qui filio suo exheredavit et legato illi reliquid et substituto illi constituit, substitutus repellitur.

Lex XXIIII (CJ 6.37.25). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Cui legatum relictum est si testamentum celavit, transigere. (CJ 6.37.26) Quod si testator iussit ut post aliquo tempus mortis sue consequatur legata, heredes dent fideiussore de conservandis rebus.

Lex XXV (CJ 6.37.26). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
“Legatoria vel fideicommissario cautionem in personam heredes exponere post transactum tempus.” (CJ 6.37.26.1)


T(itulus) XXXVIII. De verborum rerum significatione.

Lex I (CJ 6.38.1). Impr. Antoninus a. Antipatro.
Qui fundum vendidit oleum, quem ibi abuit, non tenetur. Nam sibi ad expensas ibi abuit, {legatarius} legatario eas relinqui licet.

Lex II (CJ 6.38.2). Impr. Dioclit. et Max. aa. et cc. Trifino (Rufino, CJ).
Fundum si donatus fuerit cum omnia ibidem pertinentes, capiuntur simul et movilia seseque moventibus.

Lex III (CJ 6.38.3). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
"Sancimus cautionem nomine specialiter vel in grecis vel in latinis verbis scriptum fuerit. Nisi enim generaliter de satisdatione vel fideiussionem specialiter sit nominatum, cautionem vel cautela velut “fi” (i.e. phi iota; "vel asphaleia", CJ) iam {mini}minime fideiussionem, sed in nullam (sed nudam, CJ) promissionem significari. Dat. Kl. (prid. k., CJ) Martias pc. Lampadio et Orestes [1 March 531]." (CJ 6.38.3, almost verbatim)

Lex IIII (CJ 6.38.4). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
In testamentum liceat heredem instituere legata quod voluerit solvi et libertatem dari et tutorem instituere.

Lex V (CJ 6.38.5). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Liceat parentibus filios et nora et genero instituere et libertatem et legata ab eos dari, non autem filii patrem vel matrem legati relinquant.


T(itulus) XXXVIIII. Si ommissa sit causa testamenti.

Lex I (CJ 6.39.1). Impr. Severus et Anthoninus aa. Ianuariae.
Si in fraudem legatorum ad substituto (substantiam?, Patetta) heres transtulit, dari vendendum est.

Lex II (CJ 6.39.2). Impr. Philippus a. et Philippus c. Victorie.
In quem factus est testamentus si noluit adhire, et alios propinquos ab intestato adiente non solvet legata nec libertatem prestant.

Lex III (CJ 6.39.3). Impr. Dioclit. et Max. aa. et cc. Pro et Piet (Apro et Piae, CJ).
Si patri tuo relicta est facultas, sed ille non adhiet, set post obitum eius vos adistis, legata persolvis.


T(itulus) XL. De indicta viduitate et de lege Iulia miscella.

Lex I (CJ 6.40.1). Impr. Gordianus a. Bono.
Si maritus uxoris legatum reliquid, si ad secundas nuptias non migrare, legatum abere, valet.

Lex II (CJ 6.40.2). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Non liceat maritum uxorem suam ad sacramentum tenere vel per testamentum, ut maritum non ducat nec filios faciat, aut nichil substantiam eius abeat; invalidum est.

Lex III (CJ 6.40.3). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Maritus et uxor testati fuerint, ut, si superstites ad secundas migraverit nuptias, nichil de eius substantia consequatur, nichil est; sed migret ad nuptias et omnia abeat secundum testamentum.


T(itulus) XLI. De his, qui poene nomine in testamento vel codicellis relinquuntur.

Lex I (CJ 6.41.1). Impr. Iustinianus a. Moene pp.
“Precipientes nullum valere dicendum poene nomine quod esse relectam vel adeptam.” (CJ 6.41.1, almost verbatim from the opening of the constitution)


T(itulus) XLII. De fideicommissis.

Lex I (CJ 6.42.1). Impr. Anthoninus a. Demitrio.
Si filius petit patrem alimenta et indumenta, ut eas postea redderet, exigitur.

Lex II (CJ 6.42.2). Idem a. Eupatrio.
Si legata ab herede soluta sunt, sine causa proherede eius pulsantur.

Lex III (CJ 6.42.3). Idem a. Rufino.
Liberta intestata sine filiis decessit, heres succedit manumissor.

Lex IIII (CJ 6.42.4). Impr. Alexander a. Victorino.
Si voluntatem defuncti adimplisti, que egisti firma sunt.

Lex V (CJ 6.42.5). Idem a. et c. Regine.
Si fratri tuo non es relictus substitutus a defuncto, successisset (non succedis, sed?, Patetta) que legata reliquid consequeris.

Lex VI (CJ 6.42.6). Idem a. Nilo.
Si testator res oblegatas legatarii reliquid, heres colligat et tradat, aut pretium eius det.

Lex VII (CJ 6.42.7). Idem a. Septimo.
Propter deliberationem testatoris intentio est, iudex prevideat.

Lex VIII (CJ 6.42.8). Idem a. Marcello.
Liberto que dimissa sunt exigat.

Lex VIIII (CJ 6.42.9). Impr. Gordianus a. Paulinae.
Cui nichil relictum est, nec ipse ex ea hereditate alii relinquere potest.

Lex X (CJ 6.42.10). Idem a. Firmo.
Qui dixit “volo hec fieri”, etsi non est perfectum, si sana mente hoc dixit, valet.

Lex XI (CJ 6.42.11). Idem a. Appiano.
Quotiens res venditur ab alio, si his, cuius fuit, consensit, venditio evelli non potest ab eo, cuius fuit.

Lex XII (CJ 6.42.12). Impr. Phillippus a. et Philippus c. Rufine.
Hereditatem paternam a fratribus compellitur refundere per testamentum patris, retinet sibi falcidia.

Lex XIII (CJ 6.42.13). Idem a. et c. Simpronio.
Substitutus legata non solvit, sed heres.

Lex XIIII (CJ 6.42.14). Impr. Valerius (Valerianus, CJ) et Galienus aa. Falconi.
Duodecim annorum frater tuus precandum iussit legatum dare, si tu heres successisti, persolvis legata.

Lex XV (CJ 6.42.15). Idem a. et c. Philograti.
Frater tuus de tua portione indivisa testare non potuit, set de sua.

Lex XVI (CJ 6.42.16). Impr. Carus, Carinus, Numerius (Numerianus, CJ) aaa. et c. Hysidore.
Heres legata post omnimodo adempta hereditate persolvat.

Lex XVII (CJ 6.42.17). Impr. Dioclit. et Maxim. aa. et cc. Fortunato.
Si testator deliberavit quomodo reddatur creditorum debitus, adiacet heredi perscrutare, si vellet accidere.

Lex XVIII (CJ 6.42.18). Et c. Pollausto.
Defunctus invitus cui aliquid cessit vel iussit, invalidum est.

Lex XVIIII (CJ 6.42.20). Idem a. et c. Iuliano.
“Etiam a pupillorum tutoribus velut ab ipsis relicta fideicommissa debentur.” (CJ 6.42.20, verbatim)

[Lex XX is missing; = CJ 6.42.19?]

Lex XXI (CJ 6.42.21). Idem a. et c. Tiberio.
Si heres patri tuo est, legata, quem ille abuit dare, tu persolvis.

Lex XXII (CJ 6.42.22). Idem a. et c. Planciano.
Per epistulam vel parve scriptum vel in verbo legata relinquuntur, adibiti testes.

Lex XXIII (CJ 6.42.23). Idem a. et c. Stratonico.
Si sollemnitas legitima non est facta, adibisti hereditatem, legata persolvere non cogeris.

Lex XXIIII (CJ 6.42.24). Idem a. et c. Menestrato.
Heres non tradit legatariis documenta possessiones, que illi relicta sunt, sed cautionem facit, ut, quando necessaria fuerit, manifestet illas.

Lex XXV (CJ 6.42.25). Idem a. Iuliano.
Ad heredes res proprias fideicommisso relinqui debent.

Lex XXVI (CJ 6.42.26). Idem a. et c. Gaio (Gaiano, CJ).
Legata repudiasti, adhire non potis; si pater tuus pro te eas repudiavit, non te nocebit.

Lex XXVII (CJ 6.42.27). Idem a. et c. Olympiade.
Heres si substantia renuntiavit (corrected from repudiavit), legata dari non compellitur.

Lex XXVIII (CJ 6.42.28). Idem a. et c. Gaio.
Libertas inutiliter data non valet.

Lex XXVIIII (CJ 6.42.29). Idem a. et c. Achilleo.
Testamentus non legibus factus nec fideicomisso valet, si ipsi heres non succedent ab intestato.

Lex XXX (CJ 6.42.30). Impr. Iustinianus a. ad Demostheni pp.
(CJ 6.42.31) “Si utilis est huiusmodi fideicommissum, tota igitur antiqua <dubietate> (CJ) super hoc explosa nobis in occasum placuit emancipatus aut pote iniuria patre effectus (a patre adflictus, CJ) non compellatur fideicommissum a sua persona relictum prestet (praestare, CJ).” (CJ 6.42.31.pr.-1)

Lex XXXI (CJ 6.42.31). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
(CJ 6.42.32) Legatarius petat fide heredi, si iussus est illi aliquid dare vel quanto, et quod iuraverit credatur. Quod si ignorat, legitima probatio fiat. In ea lege verba hec sunt ad locum “Quemammodum extraneam fidem” (CJ 6.42.32.2). Qui voluntatem testatoris non adimplevit, recedit a successione.

Lex XXXII (CJ 6.42.32). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Ubi dicit: Ut duo testes dicant testimonium. (CJ 6.42.32.1)


T(itulus) XLIII. Communia de legatis et fideicommissis et de in re missione tollenda.

Lex I (CJ 6.43.1). Impr. Iustinianus a. Demostheni pp.
Legatariis exactio XXXta annis non excludent, quia non est personarum actio, sed in rem, qui et epothecaria dicitur. De quadraginta inante alia invenisse lege.

Lex II (CJ 6.43.2). Impr. Iustinianus a. Iuliano pp.
Legatariis omnino ab heredes compleatur, ut, sicut gaudet heres, ita et legatarius.

Lex III (CJ 6.43.3). Impr. Iust. a. Ioh. pp.
Si pluribus relicta fuerit hereditas, per sorte dividatur. Serviles masculi et feminas supra decem annis viginti solidos valet, minor decem, artifex triginta solidos, notarius quinquaginta, medicus <sexaginta> (CJ); eunuchus <minor> (CJ) {decem} decem annorum {decem} XXX solidos, maiores quinquaginta solidos; sin autem artifices sint comate (usque ad, CJ) LXX solidos. Quod otio (optio, Patetta) alicui relictum fuerit, estimationem eius det, si in ipsa intentione mortuus fuerit, medietatem pretii det heres. In ea lege abet verba ista ad locum “Nemo itaque ex” (CJ 6.43.3.2a). Quod ipse non possidet, ad alium transferre non potuit, nec obligare, nec manumittere eas res, quas alius iussus est accipere.


T(itulus) XLIIII. De falsa causa legato vel fideicommisso.

Lex I (CJ 6.44.1). Impr. Antoninus a. Septimo.
Testator si dixit “nemini debeo, nemo michi debet”, nichil est, sed que prolata (probata?, Corcoran) fuerit exsecuntur.

Lex II (CJ 6.44.2). Impr. Alexander a. Faustinae.
Si testator dixit quedam sibi debitorem, non exigitur citra probationem.

Lex III (CJ 6.44.3). Idem a. Venerie.
Testator dixit dotem vel sponsalia adimpleta fuisset vel deberi, probatio est necessario.

Lex IIII (CJ 6.44.4). Impr. Gordianus a. Alexandro.
Dotem, quem accepisti, per testamentum significis eam uxore tue reddidisses aut socer tuus tibi eas donavit, ostendere debis.

Lex V (CJ 6.44.5). Impr. Dioclit. et Maximianus aa. et cc. Severe.
Si testator dixit dotem accepisset eam reddi, probari oportet eam reddidisse.


[T(itulus) XLV] De his, que sub modo legata vel fideicommissa relinquuntur.

Lex I (CJ 6.45.1). Impr. Anthoninus a. Satornine.
Testator pro adimplenda legata conditionem posuit, valet.

Lex II (CJ 6.45.2). Impr. Gordiano a. Ammonio.
Conditio testamenti valet et per codicellis.


T(itulus) XLVI. De conditionibus insertis tam legatis quam fideicommissis et libertatibus.

Lex I (CJ 6.46.1). Impr. Severus et Antoninus a. Claudie.
Si testator iussit, ut post obitum tuum neptis tua tibi succedat, si filios non abueris, valet.

Lex II (CJ 6.46.2). Idem a. Gallicano.
Si testator legatum te accipere iussit, si marito non deservieris, firmum est.

Lex III (CJ 6.46.3). Impr. Antoninus a. Aurelio militi.
Si testator iussit te legatam accipere, si matrem suam non deservierit, placitus custodiendus est.

Lex IIII (CJ 6.46.4). Impr. Alexander a. Liciniae.
Legata tibi relicta, ut filium eius maritum abueris, et quis ante coniunctionem mortuus est, nichil consequeris.

Lex V (CJ 6.46.5). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Faustino (corrected from Faustine?).
Si mortuam viventem patrem legatum tibi reliquid interdicente patre, si non fuit emancipata, invalidum est.

Lex VI (CJ 6.46.6). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Si testator servum suum libertatem sub conditionem dedit, quid ut faciat aut servo pro se det, et pretermisit, in servitio permaneat. Si quem ut dare, ad hostibus tultus est, quindecim solidos pro eodem det.
[Gloss] “Peremptum” (CJ 6.46.6.pr) absolutum.

Lex VII (CJ 6.46.7). Impr. Iustinianus a. Ioh.pp.
Testatori (Testator si, Patetta) plures personas una conditione facere iussit et accipere eos certam rem, qui non adimplevit, ipse solus culpetur.

[CJ 6.46.8: a Greek constitution is missing in CJ at this point; it is not, of course, reflected in SP]


T(itulus) XLVII. De usuris et fructibus legatorum vel fideicomissorum.

Lex I (CJ 6.47.1). Impr. Severus et Antoninus a. et c. Maximo.
Legata cum usuris et fructibus exigantur ex die pulsationis (lis contestata, CJ).

Lex II (CJ 6.47.2). Impr. Antoninus a. libertis Cassiani.
Qui falcidia relicta ex testamento moratur dare, cum usuris reddat tamquam stipulatu.

Lex III (CJ 6.47.3). Impr. Alexander a. Patrono.
Quid tibi ex legato relictum est, mora damni heredis est.

Lex IIII (CJ 6.47.4). Impr. Gordianus a. Dionisio.
Legata morata a die pulsationis causa (post litis contestationem, CJ) nascitur, non a die defuncti.


T(itulus) XLVIII. [De incertis personis, CJ]

Lex Greca. (= CJ 6.48.1)
[vacat]


T(itulus) XLVIIII. Ad senatumconsultum Trebollianum.

Lex I (CJ 6.49.1). Impr. Severus et Antoninus a. Probo.
Si heres institutus ante omnes creditores tres uncias tollet, a (aut?, Patetta) creditores reliquo tollent, vel, si quid legati datum est, creditor illis exigit.

Lex II (CJ 6.49.2). Impr. Philippus a. et Philippus c. Iuliano.
Heredes portionem suam (pro portione sua, Hänel) honera debiti solvant.

Lex III (CJ 6.49.3). Impr. Carus, Carinus et Numerius (Numerianus, CJ) aaa. Zotico.
Testator si per legatis sine herede de bona sua deliberavit, nichil est; ab intestato succedent propinquis.

Lex IIII (CJ 6.49.4). Impr. Dioclitianus et Max. aa. et c. Quintiano.
Testator si iussit legatarios in <novem?> (Patetta) uncias accipere, ita ut heres de tres uncias minus non abeat, firmum est, set heres sibi primitus tres uncias salvet.

Lex V (CJ 6.49.5). Idem a. et c. Verissimo.
Si mulier in mortem suam sine testamentum marito et filiastro suo heres esse voluit, que iussit legata adimpleantur.

Lex VI (CJ 6.49.6). Impr. Zeno a. Dioscoro pp.
Si parentes filiis suis deliberaverit, ut, qui prius eorum mortuus fuerit, alius illi succedat, valet deliberatio in hoc, quod supra falcidia portionis eius illi reliquid.

Lex VII (CJ 6.49.7). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Que pupillo ab alio relicta sunt tutor exigat, et desuspecto faciat. In ea lege abet hec verba ad locum “Itaque sive per contumatia” (CJ 6.49.7.1c). Si ab herede legata non exigisti, a substituto exigis.

Lex VIII (CJ 6.49.8). Impr. Iust. a. Ioh. pp.
Si testator legata ab herede dari iussit et heres easdem substituto reliquid, a substituto legata solvantur.


T(itulus) XLVIIII (sic). Ad legem falcidiam.
(On account of this numbering slip, the remaining title numerals of the book are one less than their CJ equivalents)

Lex I (CJ 6.50.1). Impr. Severus et Anthoninus a. et c. Probo.
Si minus de falcidia tibi reliquid, ipsam exigere potes in integro.

Lex II (CJ 6.50.2). Idem a. et c. Laterano (Sanctiano, CJ).
Cui hereditas competit, si minus de falcidia illum heredem vel legatario reliquerit, falcidiam exigat.

Lex III (CJ 6.50.3). Impr. Alexander a. Hermagore.
Minus de falcidia filiis et nepotibus per legato relinqui non potest, nec si amplius proficiscet exigere.

Lex IIII (CJ 6.50.4). Idem a. Philetiano.
Falcidia relinqui filiis licet.

Lex V (CJ 6.50.5). Idem a. Samosite.
Si mater in filia parva donationem fecit, quem sola abere voluit, falcidiam persequitur.

Lex VI (CJ 6.50.6). Idem a. Secundine.
Falcidia quarta pars est ex omni substantia, et cui minus reliquit exequi potest.

Lex VII (CJ 6.50.7). Idem a. Pomponio.
De militi testamento falcidia adici non licet.

Lex VIII (CJ 6.50.8). Idem a. Aurelio.
Si frater tuus, cui tu a patre scriptus fuisti, herem te instituit et legata plurima dare iussit, minus de falcidia adire non potest.

Lex VIIII (CJ 6.50.9). Impr. Gordianus a. Mestriano.
Heres legata persolsit et minus de falcidia illis remansit, repetere non potuit legatarius.

Lex X (CJ 6.50.10). Idem a. Diogeni.
Cui competit successio minus de falcidia non potest abere.

Lex XI (CJ 6.50.11). Idem a. Maximo.
Si portionem tuam pater fratribus tuis iussit per testamentum dari, falcidia repetere licet.

Lex XII (CJ 6.50.12). Impr. Dioclit. et Max. aa. Iustino.
Placitus in coniugium, ut superstis falcidia abeat, invalidum est.

Lex XIII (CJ 6.50.13). Idem a. et c. Zeto.
Si quis servum tuum heredem instituit, ut liber sit, et plus est substantiam, quam pretium servi, ille erit liber et dominus eius substantia illi relicta lucravit.

Lex XIIII (CJ 6.50.14). Idem a. et c. Pausune (Faustinae, CJ).
Patris substantia, que adibisti, restitues pro debitum, quem administravit tutele, aut, quantum heres es, persolvis; nam fundum, quam tibi pater dedit, falcidia retinebis.

Lex XV (CJ 6.50.15). Idem a. et c. Pomponi.
Si dotem suam mulier per testamentum marito cessit, falcidia exinde filiis restituatur.

Lex XVI (CJ 6.50.16). Idem a. et c. Diomedi.
Testator herem de alienis rebus fecit et legata de suo, heredi salvatur falcidia de proprio.

Lex XVII (CJ 6.50.17). Idem a. et c. Gaio.
A coheredibus petere potis falcidia.

Lex XVIII (CJ 6.50.18). Imp. Iustinianus a. Ioh. pp.
Si testator minus de falcidia ad heredibus reliquid, salvetur primo heredi falcidia.

Lex XVIIII (CJ 6.50.19). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Heres si legatis persolsit aut cautionem emisit, non abet fiduciam dicere “quia minus abeo de falcidia, refundite michi de portiones vestras”.


T(itulus) L. De caducis tollendis.

Lex I (CJ 6.51.1). Impr. Iustinianus a. Senatu urbis Constantinopolitane et urbis Rome.
“Locum autem huic legi constituimus in his defunctorum {vel} (om. CJ) elogiis”. (CJ 6.51.1.15) Leg. lex ipse lege et alia multa invenies.


T(itulus) LI. De his, que antea per (ante apertas, CJ) tabulas hereditates transmittuntur.

Lex I (CJ 6.52.1). Impr. Theodosius et Valentinianus aa. Hormisde pp.
Filie, nepotes et pronepotes parentum suorum tamquam debitam substantiam ita occupent.


T(itulus) LII. Quando dies legati vel fideicommissi succedet.

Lex I (CJ 6.53.1). Impr. Severus et Antoninus a. Agrippe.
Legatariis exigunt heredem, que singulis annis iussi sunt accipere.

Lex II (CJ 6.53.2). Idem a. Prisco.
Si ager plurimis legatis est derelectis, unusquisque eos heredes pro parte succedant.

Lex III (CJ 6.53.3). Idem a. Elie.
Etsi defuncta est legataria, heres eius potest exigere que illi relicta erant.

Lex IIII (CJ 6.53.4). Idem a. Ambite.
Si uxore marito iussa est, ut a filiis legata accipere, exigi potest.

Lex V (CJ 6.53.5). Impr. Alexander a. Maximo.
Si testator iussit ab heredem suum accipere illa decem solidos, dum ad legitimos annos pervenerit, si antea mortua est, heres illius lucrabit.

Lex VI (CJ 6.53.6). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Eusebio.
A patre si a sorore tua iussus est legata accipere, si non accepisti, falcidia facultatis petere potis.


T(itulus) LIII. Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servatorum causa mittatur et quando satisdare debet.

Lex I (CJ 6.54.1). Impr. Divus Piuus Salvio.
Quo iussum est a testatore accipere, ab herede consequatur.

Lex II (CJ 6.54.2). Impr. Divus Martius (Marcus, CJ) Stratonice.
“Ipsis rerum experimentis cognovimus ad publicam utilitatem pertinere, ut satisdationis, que voluntate defunctorum tuendi gratia potest autem (gratia in legatis, CJ) item fideicommissis iniuncte (indictae, CJ) sunt, eorundem voluntatem remitti possint. Quocumque enim in{iu}dicio voluntatis cautio legatis sive fideicommissis remitti potest. Sine die et cons.” (CJ 6.54.2, verbatim)

Lex III (CJ 6.54.3). Impr. Severus et Antoninus a. Siphorisi (Symphoro, CJ).
Que legatis relicta sunt si cuidam distracte sunt, ab erede restituantur.

Lex IIII (CJ 6.54.4). Idem a. Protagore.
Pupilli a creditoribus actionem non abent.

Lex V (CJ 6.54.5). Impr. Alexander a. Paulinae.
“Qui legata sive fideicommissa causa in possessionem mittitur, non proprietatem nanciscuntur, sed ius pignoris.” (CJ 6.54.5, first sentence only)

Lex VI (CJ 6.54.6). Idem a. Donato.
“Fideicommissum servandis causa in possessionem”: “post sex menses.” Lex ipsa lege.

Lex VII (CJ 6.54.7). Idem a. Procliano.
Fideicommissum et legatis his, cuius ususfructus est, utatur lege.

Lex VIII (CJ 6.54.8). Idem a. Zenodote.
“Contra eos, qui rem publicam administrant”, “sub condictione (condicione, CJ) relictis fideicommissis”. Lege ipsa lege.


T(itulus) LIIII. De suis et legitimis liberis et ex filia nepotibus ab intestati venientibus.

Lex I (CJ 6.55.1). Impr. Severus et Anthoninus aa. Crispine.
Soror fratri suo centum dies morata fuit heres succedere, non excluditur.

Lex II (CJ 6.55.2). Impr. Dioclit. et Max. aa. Avie.
Nepotes avo suo per stirpe succedant.

[CJ 6.55.3 is missing]

Lex III (CJ 6.55.4). Idem a. et c. Marcelle.
Postumus cum frater natum ab intestati equum succedant.

Lex IIII (CJ 6.55.5). Idem a. et c. Apiano.
Adoptivus et natuli (naturales, Patetta) filii aequum succedant.

Lex V (CJ 6.55.6). Idem a. et c. Possidonio.
Ex libera et servo natus adulterius (adulterinus, Patetta) est, nec ad honorem pervenire potest.

Lex VI (CJ 6.55.7). Idem a. et c. Emiliano.
Filius ex liberta in potestate patris est liber.

Lex VII (CJ 6.55.8). Idem a. et c. Cathoni.
“Apud hostes patre defuncto filia communis vobis, quo casu scientia {abona} mortis non prestolatur (postulatur, CJ), heres extitit sua et ad te transmisit successionem. Sub die decimo Kl. Decb. Nicea” (S. xii k. Dec. Nicomedia CC conss., CJ). (CJ 6.55.8, verbatim)

Lex VIII (CJ 6.55.9). Impr. Valentinianus et Theod. aa. Const. pp.
Defuncto avo superstitus filios et nepotes per stirpes dividant, et nepotes tertiam partem refundant suis avunculis vel amitis.

Lex VIIII (CJ 6.55.10). Impr. Honorius et Theod. aa. Maximo pp.
Successio avie filius et deminutio capitis non opponitur.

Lex X (CJ 6.55.11). Impr. Theod. et Valentinianus aa. ad Senatum urbis Rome.
Defuncto filio superstite matre vel avia matre succedat.

Lex XI (CJ 6.55.12). Impr. Iustinianus a. Mene pp.
Mortua persona superstite nepotes ex filio et alios nepotes ex fratre, succedant nepotes ex filio.


T(itulus) LV. Ad Senatusconsultum Tertullianum.

Lex I (CJ 6.56.1). Impr. Dioclit. et Max. aa. Vavinie.
Defuncto filio superstite matre, ipsam heres succedit.

Lex II (CJ 6.56.2). Idem a. et c. Resue.
Defuncto filio superstite matre, ipsa ab intestati succedit.

Lex III (CJ 6.56.3). Impr. Constantinus a. Catilino prefecto Africe.
Mater minori etate si filio suo tutorem non petiit, si mortuus est, a successionem non excluditur mater.

Lex IIII (CJ 6.56.4). Impr. Grat. Valens (Valentinianus, CJ) et Theod. aaa. Eustrophio (Eutropio, CJ) pp.
Defuncto marito superstite materm cum filio, si intra annum migravit ad nuptias, infamis est; si veniam ab imperatore petierit et remiserit, reparavit; in coniunctionem filiorum priorum sex uncias donec ex suo matrimonio retento sibi usumfructum.
[Gloss] “Aboliti<o>” absolutio.
In ea lege abet verba “Ex viro priore” (CJ 6.56.4.1). Mulier qui ad secundas nuptias migravit, defuncto filio superstite matre et fratre defuncti, patri debetur successio; quod si sola mater supersit, ipsa successit.

Lex V (CJ 6.56.5). Impr. Theod. et Valentinianus aa. ad Senatum.
Mulier si post mortem filia ad secundas <nuptias> (Patetta) non migravit, morte filii ipsa lucret. Quod si migravit, usumfructum de sponsalibus suis abeat, proprietas superstitis fratri sit defuncti.

Lex VI (CJ 6.56.6). Idem a. et Florentio pp.
Mulier, qui suscepit gubernare tutela filii, ad secundas nuptias migravit priusquam ei petiit tutore, et si moriatur filius, non illi succedat heres.

Lex VII (CJ 6.56.7). Impr. Iustinianus a. Mene pp.
Defuncto filio superstite matre et nepotes et filiastrum, medietas sit matri secundum antiquas leges. In ea lege abet hec verba ipsa ad locum “Si vero matre superstite” (CJ 6.56.7.pr). Defuncto filio suo superstite matre et fratres et nepotes equum dividant. In ea lege hec verba ipsa ad locum “Vel ex constitutionibus parte matris” (CJ 6.56.7.pr). Defuncta persona superstite pater et mater et fratres, medietas parentibus est usumfructum.


T(itulus) LVI. Ad Senatusconsultum Orphitianum.

Lex I (CJ 6.57.1). Impr. Alexander a. Evacelo (Evangelo, CJ).
Defuncta muliere superstite filia et parentes, filia succedit.

Lex II (CJ 6.57.2). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Merodore.
Defuncta persona superstites duos filios et alio emancipato, si mortuus emancipatus, duo filii succedant exclusos omnes parentes.

Lex III (CJ 6.57.3). Idem a. et c. Iuliane.
Defuncta muliere filius succedit.

Lex IIII (CJ 6.57.4). Idem a. (Imppp. Gratianus, CJ) et Valentinianus et Theod. aaa. et c. ad Elarium pp.
Filii emancipati et parentes invicem sibi succedant.

Lex V (CJ 6.57.5). Impr. Iustinianus a. Demostheni pp.
Mulier inlustris abens filios ex nuptiis, alios ex adulterio, ex nuptiis filii succedunt mulieri. Minor sit, alio modo abeat filios, omnes succedant matri.

Lex VI (CJ 6.57.6). Idem a. Iuliano pp.
Quidam iussit heredi dari libertatem ancille; mora faciente si ancilla peperit, liber natus est et matrem heres succedit.


T(itulus) LVII. De legitimis heredibus.

Lex I (CJ 6.58.1). Impr. Alexander a. Cassio Ermosiano (et Hermionae, CJ).
Fili parentibus succedunt exclusos alios parentes.

Lex II (CJ 6.58.2). Idem a. Tatiane et aliis.
Si filius patri successionem ipso vivente repudiavit, post eius obitum adire non potest.

Lex III (CJ 6.58.3). Impr. Decius a. Asclepiodoto.
Frater patri moritur (fratris patrimonium abeat?, Patetta) exclusos nepotes.

Lex IIII (CJ 6.58.4). Impr. Dioclit. et Max. aa. Cecilio.
Si nepus tuus intestatus aut quattuordecim annis decessit testatus, tu illi succedis.

[CJ 6.58.5 is missing]

Lex V (CJ 6.58.6). Idem a. et c. Claudiane.
Cui competit successio ea repudiavit, alius propinquus succedit.

Lex VI (CJ 6.58.7). Idem a. et c. Iamnio (Ammiano, CJ).
Defuncto nepote succedit frater patris eius, exclusa sorore matris defuncti.

Lex VII (CJ 6.58.8). Idem a. et c. Silviano.
Cui competebat successio in captivitate decessit, propinquus illi succedat.

Lex VIII (CJ 6.58.9). Idem a. et c. Damagore.
Soror sorori succedit excluso avo materno.

Lex VIIII (CJ 6.58.10). Impr. Theod. et Valentinianus aa. Florentio pp.
Cui competit successio pupilli si post obitum patris intra anno tutore illi non petierit, et mortuus fuerit, non illi succedit, sed alii.

Lex X (CJ 6.58.11). Impr. Anastasius a. Constantino pp.
Qui filios suos emancipavit, non illi abstollatur avitio (auctio, Hänel; agnatio, Patetta; agnitio?, Corcoran; legitima iura, CJ) vel a posteris eorum.

Lex XI (CJ 6.58.12). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Uxor si quinquagesimo etatis sue anno partum fecit, cum aliis heredes succedat.

Lex XII (CJ 6.58.13). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Si filius emancipatus mortuus fuerit intestatus sine liberis superstite patrem et fratrem, usumfructum sit patri, proprietas autem sit fratris.

Lex XIII (CJ 6.58.14). Impr. Iustinianus a. Ioh. pp.
Equum veniant ad successionem fratres et sorores de uno patre et matre progeniti. In ea lege abet hec verba ipsa ad locum ubi dicit “Fratris filius ad successionem” (CJ 6.58.14.3). Defuncta persona superstites nepotes ex fratres et alius de sorore, anteponuntur in successione nepotes ex fratre et per capita dividant.

[CJ 6.58.15 is missing]

Lex XIIII (CJ 6.59.7). Impr. Dioclit. et Max. aa. et c. Nicolao.
(CJ 6.59.6?) Propinqui ab intestato succedant.

Lex XV (CJ 6.59.7). Idem a. et c. Nicolao.
(CJ 6.59.8) Heres si ante testamentum vel post repudiavit hereditas, invalidus videtur testamentus.

Lex XVI (CJ 6.59.9). Idem a. et c. Sopatro.
Si liber homo ancillam suam uxorem abuit, dominus ancille liberus esse (libero heres?, Patetta) non successit.

Lex XVII (CJ 6.59.10). Idem a. et c. Donato (Danuvio, CJ).
Nutritores ab intestato heres non succedit, quem nutriit.

Lex XVIII (CJ 6.59.11). Impr. Iustinianus a. Demostheni pp.
Defuncto filio superstite patre et germano et fratre uterinum, germanus illi succedit de castrense peculio.


T(itulus) LVIII. De communia ad successionibus.
(the constitutions matching this title [= CJ 6.59.6-11] appear under the preceding title [SP 6.57.14-17])
[vacat, 1 folio]


T(itulus) LVIIII. De bonis maternis et maternis generis.

Lex I (CJ 6.60.1). Constantinus a. consulibus, pretoribus, tribunis, senatui salutem.
Defuncta muliere superstite marito et filio res eius pater tueat et usumfructum capiat et utilitate filii peragat. Quod si res filii distraxerit, non sit perscriptio filii repetendo.

Lex II (CJ 6.60.2). Impr. Archadius et Honorius aa. Florentio pp.
Omnia, que ex linea materna sunt, tueantur a patre, et usumfructum capiat et non distraatur.

Lex III (CJ 6.60.3). Impr. Theod. et Valentinianus aa. et Senatum urbis Rome.
Defuncta muliere reliquid marito et filios emancipatos, res emancipatas (emancipati, Patetta) filii tollent; si alii {non} sunt non emancipati, patris est usumfructum; hoc est (et?) in nepotibus est servanda. In ea lege hec verba specialiter sunt ad locum “Deteriores et in (esse, CJ) nepotibus filii non sinantur” (CJ 6.60.3.2a). Mortua muliere reliquid marito et filio aut nepote, usumfructum avum est, proprietas filio et nepote.

Lex IIII (CJ 6.60.4). Impr. Leo a. Colligrato (Callicrati, CJ) pp.
Defuncta muliere superstites marito et filios, usumfructum marito abeat, si ad secundas venerit nuptias non an non (sive … sive non, CJ).


T(itulus) LX. De bonis, que liberis in potestate constitutis ex matrimonium vel aliter adquiruntur, et eorum administrationem.

Lex I (CJ 6.61.1). Theod. et Valentinianus aa. ad Senatum.
Filius aut filia matrimonio iuncta adquisierit ab avo vel avia, ipsorum sit, non patri eorum.

Lex II (CJ 6.61.2). Idem a. et c. Hierio pp.
Quocumque casu avo vel avia vel proavo filia adquisierit sub patre, usumfructum sit patri.

Lex III (CJ 6.61.3). Idem a. et c. Florentio pp.
Defuncto filio superstite patre et avo si filia (filios, Patetta) non reliquid, patri est proprietas, usumfructum avo.

Lex IIII (CJ 6.61.4). Impr. Leo et Antoninus (Anthemius, CJ) a. Eritrio pp.
Adquisitio filiorum patris vel matris est usumfructum. Quod si eas res parentes distraxerit, post eorum transitum filii vel nepotes exigant, remota prescriptionem.

Lex V (CJ 6.61.5). Idem a. Nepoti magri (magistro, CJ) militum Dalmatiae.
Vivente patre sponsum vel sponsa que in coniunctione contulerint, firmum non est. Verba hec leg. Ipsa filia sub patre que ab sponso vel marito adquisierit, non est patri.

Lex VI (CJ 6.61.6). Impr. Iustinianus a. Demostheni pp.
Omnem adquisitionem filii, excepto castrense peculio, patri sit usumfructum, et de usumfructum si quid adquisierit, cui vult dimittat. In ea lege verba hec ipsa sunt ad locum “Sancimus huiusmodi casus” (CJ 6.61.6.3). Filius quod a patre in mancipatione accepit, medietatem retineat pactus (pater?) usumfructum excepto castrense peculio. In ea lege verba hec ipsa “Ex quo epothecas” (CJ 6.61.6.4). Res filiorum, que patri debentur usumfructum, vendite sunt, post obitum patris sit repetitio, et non computetur anni, ex quo distractum est.

Lex VII (CJ 6.61.7). Impr. Iust. a. Iuliano pp.
Filiusfamilias quod ab imperio adquisierit, ipsius sit, nec abeat pater vel mater aut avus exinde usumfructum.

Lex VIII (CJ 6.61.8). Impr. Iust. a. Ioh. pp.
Ex omnem adquisitionem filii portio est usumfructum. Si aut filii legitime etate ab aliquo res relicte fuerint et filius volueri (noluerit, Pattetta) adire, pater adhierit, si quo damnus exinde emerserit, patri erit; similiter et si quid patri relictum fuerit et noluerit adire, filius adierit, omnem damnum filio sit, quia licet hoc filio adire et patrem. Militi de castrense peculio licet facere. In ea lege verba hec ipsa “Est (aes, CJ) alienum si supersederit” (CJ 6.61.8.4). Pro rebus filiorum si debitus est et non est redditus, unde reddatur, licet patri res filiorum vendere et debitum reddere. In ea lege verba hec ipsa ad locum sunt “Ipsum autem filium aut filiam” (CJ 6.61.8.4e). Liceat patri pro necessitatem famis res, que filiis competit, venundare et pignus ponere et cum ei vivere. In ea lege verba hec ipsa ad locum sunt “In sacris constitutum vel patria potestate” (CJ 6.61.8.6b). Que filio ab alio relicta est facultas si pater repudiavit, filio preiudicio non fecit.

[There may be some Greek constitutions missing from CJ at this point, but nothing is reflected in SP here]


T(itulus) LXI. De hereditate decurionum, naviculariorum, coortalium militum et fabricentium.

Lex I (CJ 6.62.1). Impr. Constantinus a. Musciano (Mastichiano, CJ) prefecto anne (annonae, CJ).
Navicularii, qui publico administrant, si moritur sine filio et parentes et intestatus, alii navicularii succedant excluso fisco.

Lex II (CJ 6.62.2). Impr. Constantinus (Constantius, CJ) a. Bono magistro militi et equitum.
Qui honeribus publicis militant moritur absque herede, corpora eius illi succedant.

Lex III (CJ 6.62.3). Idem a. Rufino pp.
Qui in operibus publicis constituti sunt sine herede mortuus fuerit, corpora eius ei succedat.

Lex IIII (CJ 6.62.4). Impr. Theod. et Valentinianus a. Florentio pp.
Curiales moriens sine herede, curiales illi succedant.

Lex V (CJ 6.62.5). Idem a. Aurelio comiti rerum privatarum.
Faber fiscalis (Fabricensis, CJ) moriens sine herede, illi succedant fabri.


EXPLICIT LIBER CONSTITVTIONVM VI ADNOTATIONVM DOMINI IVSTINIANI FELICITER.

 

 

Creative Commons Licence
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported License.


Return to Projet Volterra II

Last edited: SJJC 03/08/2011