The Dictatum and the Collectio 

by Simon Corcoran

Contents

 

Introduction to the Dictatum and the Collectio

The Dictatum de Consiliariis and the Collectio [de Tutoribus] are transmitted in a small number of manuscripts (not necessarily the same as each other) with the so-called Appendix B to the Epitome Iuliani. Each is attributed to Julian the antecessor. While neither seems quite to match the format of formal law-school lecture courses, they do seem to fit broadly into the world of the antecessores. The Collectio, as a thematic work on guardianship, might come from a course on the Code. The Dictatum looks more like an aide-memoire for a practising lawyer, but perhaps represents the sort of cribs or notes which students would take with them on leaving school and going into practice. The close connection with the law-school is demonstrated for the Dictatum by its citing the Digest three times (sections 13, 18, 30) according to the divisions established by Justinian for the law syllabus, as also by the fact that most references to the Novels (by rounded approximations) seem to presume a collection matching that used by Julian for his surviving lecture-course. At least one Novel (134; section 16) is cited, which post-dates that collection, and gives a terminus post quem for the Dictatum of May 556. References to princeps noster (sections 24, 29) show that Justinian is still alive, although the lack of a reference to Novel 137 suggests a slightly tighter terminus ante quem of March 565. There are no references to the Novels in the Collectio, so that cannot be closely dated, although it is presumed to be Justinianic.

The text given below is that of Hänel from his 1873 edition of the Epitome Iuliani (pp. 198-202). I have expanded abbreviations, but avoided tidying up the inconsistent grammar. The identification of the references to the Digest, Code and Novels largely follows that of Liebs 1987, including some of his emendations. The section numbers are my own and differ from those used by Liebs.
Note:
CJ = Codex Iustinianus; D = Digest: Ep. = Epitome Iuliani; N = Novels (per Collection of 168)

Bibliography
For some recent discussion of the Dictatum and Collectio, see:
C. Humfress, ‘Law and legal practice in the age of Justinian,’ in M. Maas (ed.), The Cambridge Companion to the Age of Justinian (New York, 2005) p. 172
W. Kaiser, Die Epitome Iuliani (Frankfurt, 2004) pp. 266-273
D. Liebs, Die Jurisprudenz im spätantiken Italien (Berlin, 1987) pp. 235-246
D. Liebs, ‘Roman Law’, The Cambridge Ancient History XIV (Cambridge, 2000) p. 257

 

Dictatum de Consiliariis

D(omi)n(i) Iuliani Ant(ecessoris) Dictatum de Consiliariis.

1. Si emerserit de clericis, uel monachis, uel ascetriis, siue de condicione eorum, siue de substantia, siue de alienatione, siue de legitima portione, siue de debita liberis eorum uel aliis quibusdam personis, siue de accusationibus, uel sententiis, uel sportulis, uel apud quem debeant litigare, uel de consecratione eorum. Item de episcopis si qua emerserit quaestio, lege in Nouellis constit(utionem) relatam, cuius initium est « De priuilegiis », et est circa CXX const(itutionem) [Ep. 115; N 123].

2. Sin autem de rebus ecclesiasticis, uel alienatione, uel emphyteusi, uel conductione quaerere uolueris, lege iterum Nouellas duas constitutiones circa CX relatas [Ep. 111, 119.5-19; N 120, 131.5-14].

3. Si autem quaeratur apud te de custode, de possessione, lege in III libro Cod(icis) titulo XIX et praesertim II eius constit(utionem) [CJ 3.19.2].

4. Sin autem de dilationibus, quae debeant praestari his, a quibus probatio exigitur, lege libro III Cod(icis) tit(ulo) XI{X} [CJ 3.11].

5. Si autem de curialibus quaeris, uel de alienatione, uel de legitima portione, quae debeat curiae et publico praestari, lege libro X titulo competenti subiectas constitutiones [CJ 10.32, 35, 35 ?]. Lege autem et post Codicem Nouellas constitutiones, unam quidem, cuius inscriptio est « De nouem unciis », et est circa XL constitut(ionem) [Ep. 34.2; N 18.2], alteram autem, quae de naturalibus filiis loquitur, et est circa LXXX constitutionem [Ep. 82; N 89]. Habes autem et alias duas constitutiones, quae de curialibus loquuntur, et sunt circa C constitut(ionem) [Ep. 94; N 101] <et circa XL constitutionem> [Ep. 35; N 38].

6. Si autem de testium productione quaeras, lege libro IV Cod(icis) tit(ulo) XX [CJ 4.20] et libro XXII Digest(orum) titulo V « De testibus » [D 22.5], et in Nouellis eam constitutionem, quae inscripta est « De testibus » [Ep. 83; N 90]. Non praetermittas autem nec constitutionem relatam in Nouellis, in qua plura dicta sunt de testibus, et de instrumentis admittendis, cuius inscriptio est « De instrumentis », et est circa LXX constitutionem [Ep. 66; N 73].

7. Quod si quid apud te quaesitum fuerit de testibus haereticis, lege in libro I Cod(icis) tit(ulo) V constitutionem ultimam [CJ 1.5.21]. Lege autem et circa LX (XL?) const(itutionem) Nouellarum [Ep. 41.2; N 48.2], in qua inuenies, quod haeretici de curiali condicione omnimodo possunt testimonium dicere.

8. Frequenter autem legere debes tit(ulum) « De probationibus » in lib(ro) IV Cod(icis) [CJ 4.19] et libro XXII Digestorum relatum [D 22.3]; sed et titulum « De quaestionibus » in lib(ro) XLVIII Digestorum positum [D 48.18].

9. Quotidie autem legendus tibi est lib(er) IX Cod(icis) propter criminales discussiones, et maxime titulo « De custodia et exhibitione reorum » [CJ 9.4, « De custodia reorum »; CJ 9.3, «De exhibendis uel transmittendis reis»], in quo est Graeca constitutio [CJ 9.4.6], quae de temporibus loquitur, intra quae oportet criminales dirimi causas. In eodem autem libro et aliam inuenies Graecam constitutionem [CJ 9.47.26], quae disponit, quo oportet homines exsilii causa mitti, quando hac sunt coercitione digni.

10. Quod si de fiscalibus uel tributis emerserit quaestio, inuenies in lib(ro) X Cod(icis) a primo tit(ulo) usque ad alios complures titulos [CJ 10.1-21/31?].

11. Si autem de patrimoniali capitulo aliquid emerserit, lege in primo libro Cod(icis) Anastasianas constitutiones subiectas titulo « De officio comitis <sacri> (add. CJ) patrimonii » [CJ 1.34.1-3].

12. Quod si de iure ciuitatis aliquid apud te fuerit quaesitum, lege ultimos titulos libro X Codicis [CJ 10.38 onwards?] et libro XI [CJ 11.70, 71, 74?] et competentem titulum lib(ri) L Digestorum [D 50.8].

13. Lege autem diligenter et tit(ulum) « De officio praesidis » tam in libro primo Protorum [D 1.18 « De officio praesidis »], quam in libro primo Cod(icis) relatum [CJ 1.40, « De officio rectoris prouinciae »].

14. Quod si de religione quaeratur apud te, et de haereticis, legere debes quinto titulo libro primo Cod(icis) et alios plures titulos post eum positos [CJ 1.5 (up to 11?)].

15. Quae autem pertinent ad querelam de inofficioso, dirimuntur ex Nouella constitutione circa CV Nouellarum relata [Ep. 107.3-5 ; N 115.3-5]. Lege autem et aliam inter Nouellas constitut(ionem), cuius inscriptio est « De diuersis capitulis » [Ep. 110; N 119]; ibi inuenies, quod hodie non cogitur testator sua manu heredum nomina scribere [Ep. 110.9; N 119.9]. Lege autem et Nouellam constit(utionem), quae innouauit agnatorum et cognatorum iura, et ab intestato successiones formauit, quae est relata circa CXV constit(utionem) [Ep. 114.1; N 127.1].

16. Lege autem et de nuptiis Nouell(am) const(itutionem) frequenter [Ep. 36; N 22], et duas constit(utiones) in Nouellis positas « De repudiis et adulteriis », quae sunt circa finem Nouellarum [Ep. 108.6-12, App. B 1.16 (Hänel p. 195); N 117.7-13, 134.10].

17. Omni autem modo lege tit(ulum) I lib(rum) XLII Digestorum [D 42.1, « De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus »]. Nam ibi de re iudicata et de interlocutionibus inuenies.

18. De compromissariis autem siue arbitris inuenies in lib(ro) IV Protorum, et in libro secundo Cod(icis) circa finem librorum titulos competentes [D. 4.8 ; CJ 2.55].

19. De adscripticiis autem inuenies lib(ro) XI Codicis tit(ulo) « De colonis censitis » [CJ 11.48, «De agricolis censitis uel colonis»], et alios complures tales titulos tam de colonis priuatorum [CJ 11.49-61], quam de tamiacis et similibus [CJ 11.62-74].

20. Quod si quaesitum fuerit apud te, hoc quod natum est quem sequatur, uel cuius sit condicionis, quaere ea quae cum legibus.

21. Perlege autem et de nuptiis constit(utionem) in Nouellis [Ep. 90; N 97], in qua plura inuenies de dote et de nuptiali donatione. Et frequenter legenda est tibi eadem constitutio. Alias enim inscriptiones reliquarum constitutionum legere debes. Ex his enim per coniecturam capias, quid innouatum est in nuptialibus causis.

22. Lege autem et primam constit(utionem) Nouellam, qua de legatis et de lege Falcidia, et de inuentario, et alia utilissima plura relata sunt [Ep. 1; N 1].

23. Lege autem et in libro VI Cod(icis) constit(utiones) de iure patronatus [CJ 6.4], et constit(utionem) sub titulo « De caducis tollendis » [CJ 6.51.1] et constit(utionem) de inuentario sub tit(ulo) « De iure deliberandi », ultimam Latinam ad Senatum [CJ 6.30.22], et constitut(ionem) de incertis personis sub titulo competenti [CJ 6.48.1], qui omnes tituli in VI libro Cod(icis) relati sunt plurima et utilissima continentes.

24. Quod si quaeratur, an oporteat absentem condemnare uel alio modo praegrauare, legenda erit constitutio in primo titulo tertii lib(ri) Cod(icis) relata e nostri principis Constitut(ionibus) [CJ 3.1.15].

25. De iureiurando autem si quid fuerit quaesitum, debes legere primo tit(ulo) lib(ri) IV Cod(icis) [CJ 4.1]. Legere autem debes et in lib(ro) VII Cod(icis) de re iudicata et diuersis sententiis et interlocutionibus tit(ulos) competentes [CJ 7.42-57].

26. De emphyteusi autem et de conductionibus inuenies lib(ri) IV Cod(icis) ultimum et penultimum [CJ 4.65-66]. In his autem titulis non praetermittas illam pulcherrimam legem [CJ 4.65.34], qua cauetur licere intra annum sine poena a contractu conductionis recedere.

27. Lege autem et constit(utiones) inter Nouellas relatas de mandatoribus et fideiussoribus [Ep. 3; N 4], et de duobus reis promittendi [Ep. 92; N 99].

28. Quod si de numerata pecunia quaestio emergat, lege competentem tit(ulum) in lib(ro) IV Cod(icis) [CJ 4.30] et Nouellam constitutionem post Codicem positam de dote cauta et non numerata [Ep. 93; N 100].

29. Non lateat uero te, quod ecclesiis quidem quadraginta annorum praescriptio opponitur, ut cauetur constit(utio) circa centesimam Nouellarum posita [Ep. 104; N 111], ciuitatibus autem centum annorum praescriptio obiicitur, ut est relatum in lib(ro) I Cod(icis) tit(ulo) « De rebus ecclesiasticis » constit(utione) principis nostri [CJ 1.2.23], et quod ciuitas pupilli siue adolescentis locum obtineat, quod frequenter quidem dicitur, ubi autem relatum est, ignoratur. Est autem positum in lib(ro) II Cod(icis) tit(ulo) LIII const(itutione) IV [CJ 2.53.4].

30. De ordine autem edictorum siue peremptorii siue aliorum, et de praeconum uocibus absentes euocantium post litis contestationem inuenies in libro primo de iudiciis, titulo primo, circa media loca tit(uli) I [D 5.1.68-78].

31. Sin autem actor intentionem suam deseruit, quid iuris sit, in Nouella const(itutione) post Codicem promulgata inuenies, quae est circa CV constitut(ionem) [Ep. 105.3; N 112.3].

Explicit de consiliariis feliciter.

 

Collectio de Tutoribus

Item Collectio Domini Iuliani Antecessoris. [De Tutoribus]

1. Tutores uel diuisam tutelam administrant, uel indiuisam communiter gerunt. Et si quidem diuisa est siue a testatore siue a iudice, unusquisque pro sua administratione tenetur, nisi forte aut cum oportebat contutores remouere ut suspectos homines (Hänel; suspectum homini, mss), non remouit aut tardius remouit. Quod si ipsi inter se diuiserunt tutelam, tunc adsimilantur eis, qui communiter administrationem gesserunt, et ita relatum est in lib(ro) V Cod(icis) tit(ulo) LII const(itutione) secunda [CJ 5.52.2].

2. Si autem indiuisa tutela sit, distinguitur, et interea dicendum est, facultatem habere pupillum et in solidum quem uoluerit tutorum suorum eligere. Si tamen rem, de qua agitur, omnes gesserunt, sed si quidem omnes soluendo sint litis contestatae tempore, diuiditur inter eos actio ; si autem quidam eorum eo tempore soluendo non sint, onera eorum, hi qui soluendo sunt, recipiunt. Sed si quidem ex negligentia communi uel eorum tantum culpa, qui soluendo non sunt, condemnati fuerint idonei tutores, ceduntur eis actiones pupilli, uel habebunt utilem actionem aduersus contutores suos. Quod si ob dolum communem condemnati fuerint, nulla eis cessio neque opitulatio datur. In tantum autem idoneis contutoribus constitutis, alii tutores ob culpam communem non condemnantur in solidum, ut etiam magistratus municipales et fideiussores necesse sit ante eos conueniri, si soluendo sint ; tunc enim ultimae personae publicae reseruantur, cum querela pupilli in eo sit, quod non remoti fuerint tutores ut suspecti, uel quod satisdatio exacta non sit. Et haec omnia manifestissime dicta sunt lib(ro) XXVII tit(ulo) III Digestorum [D 27.3].

3. Haec, si omnes rem, de qua agitur, administrauerint. Quod si quidem gesserunt, quidam non, si quidem ex negligentia obligati sunt, si quidem soluendo erant hi qui administrauerunt eo tempore, quo deposuerunt tutelam, postea autem ad egestatem peruenerunt, si quidem per pupillum hoc factum est, ad eum non ad tutores ipsius periculum pertinebit, ut relatum est in prima constit(utione) tit(uli) LII lib(ri) V Cod(icis) [CJ 5.52.1]. Quod si nihil per eum factum est, interea oportet eum qui administrauit conueniri, it etsi soluendo esse dicatur ; sed nihilominus euentus ei qui non administrauit, periclitatur, et ita relatum est in ultima constit(utione) eiusdem tit(uli) [CJ 5.52.3].

4. Haec, si ob negligentiam accusatur tutor. Si autem ob dolum, aut de lata culpa, tunc adsimilantur hi qui non administrauerunt eis qui communiter indiuisam tutelam gesserunt, ut est relatum in lib(ro) V Cod(icis) tit(ulo) LII const(itutione) II (CJ 5.52.2). Dico autem non administrasse tutelam et eum, qui rem, de qua agitur, non administrauit, nam quantum ad eam rem, non inmiscuit se administrationi.

5. Haec ante condemnationem. Quod si contra omnes tutores condemnatio prolata est, tunc diuiditur quantitas aduersus omnes aequaliter, et uno non idoneo inuento, aliis periculum non imminet, ut est relatum in lib(ro) VII Cod(icis) tit(ulo) <L>V const(itutione) secunda [CJ 7.55.2].

6. Quod si de heredibus tutorum uel curatorum quaestio tibi emerserit, lege LIV tit(ulum) lib(rum) V Cod(icis) [CJ 5.54]; nam ibi plenissime de his atque manifestissime expositum est. Secundum eas distinctiones oportet nos eas quae uidentur esse contrarietates discernere.

Explicit.

 

Creative Commons Licence
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported License.


Return to Projet Volterra II

Last edited: SJJC 13/7/2009