IMP. CONSTANT(INUS) A. AD BASSUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Matri ius
liberorum
non habenti
interveniente licet patruo ceterisque, inter quos agnationis incorrupta iura
per ordinem
porriguntur et quicumque deinceps agnati erunt, a quibus consanguinitatis
iure
mater poterat excludi, placet omnium filii bonorum, quotienscumque ab
intestato venitur,
deferri tertiam portionem; etiam patruo eiusque filio et dumtaxat nepoti
agnatione minime
durante, si forte per emancipationem cuiusquam fuerit consanguinitas diminuta,
beneficio
pari deferri tertiam portionem, licet habeat mater ius liberorum. Nec
immerito, si
quando supra dicto subnixa mater fuerit privilegio, agnatione dirempta ultra
nepotis
gradum
nostrum beneficium minime placuit extendi, ne multis personis vocatis plus
ablatum
matri, minus additum videretur. Sive igitur unus extiterit pluresve patrui
eorumque
filius aut etiam filii et nepotes neptesve, non amplius quam sola tertia
universorum
bonorum
simul omnibus vel singulis pro suis quibusque gradibus deferenda est. Et
eodem
genere, si plures erunt, a quibus mater possit excludi, non plus quam tertia
bonorum
matri adversus omnes competere debebit. Supra dictae ergo originis
exsistentibus personis
agnatis in infinitum, matri adversus omnes censuimus subveniendum, licet non
omnibus
adversus matrem, sed certis superius comprehensis personis hoc auxilium
tribuatur;
ita ut nec petita bonorum possessione, quoniam huius legis, non praetoris est
beneficium,
ilico, ut sibi delatae portionis dies extiterit, aditione simplici arrepto
rerum quolibet
corpore
vel animi destinatione patefacta plenum dominium delatae sibi portionis
consequantur,
facultate eis perpetua, dum advixerint, tribuenda in adeunda concessa sibi
parte
successionis.
Nec enim ad eos, qui eorundem successores erunt, nisi ipsis prius, quos
indulgentiae
nostrae ratio complectitur, quaesita fuerit hereditas, transire quicquam
iubemus,
sed penes eos manere, apud quos ante istam legem residere potuisset. DAT.
XIIII KAL.
IUN. ROMAE CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.
IMPP. VALENT(INIANUS) ET VALENS AA. AD AUXONIUM P(RAEFECTUM)
P(RAETORI)O. Quia non
solum filius consanguineus, sed etiam per adoptionem quaesitus, nulla capitis
deminutione
intercedente eius, matrem excludit, si quidem patiatur mater defunctorum
excludi fratribus
consanguineis exsistentibus, quibus ipsa praeferatur intercedente capitis
deminutione,
proximior gradus ineatur. Nam constitutio divi Constantini ad Bassum
praefectum urbis
emissa patrui tantummodo ius antiquum temperavit, ut, si unus patruus seu duo
pluresve
sint sive filius filiive eorum usque ad nepotem extiterint, beneficio
constitutionis in
partem tertiam componantur; de consanguineis vero fratribus nullam fuisse
mentionem
cognovimus. Evidenter, licet antiquo iure servato ac divalis memoriae
Constantini
constitutione
comprobata, prospectum esse videatur a nostra clementia, ut in huiusmodi
litibus,
quibus frater consanguineus debet excludi secundum ius antiquum, praeferatur
iuxta
memoratam destinationem, vel certe, si patrui persona intercesserit, usque ad
nepotem
ius constitutionis temperatum suum teneat robur atque firmitatem.
DAT. IIII KAL. IAN. CONSTANT(INO)P(OLI) VALENTIN(IANO) N. P. ET VICTORE
V.
C.
CONSS.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA.
AD HILARIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Quotiens de emancipatae
filiae successione tractatur, seu eam fiduciae nomen obstrinxit
seu etiam nulla comitantur suffragia liberorum, filiis
ex ea genitis, etiamsi talis occasus avo vivente contingat,
intacta pro solido successio deferatur neque ulla defunctae
patri matrique concedatur intestatae successionis hereditas,
cum satis superque sufficiat adversus omnes legitimo gradu
ad successionem venientes in hereditatibus matrum incolumes ac superstites
optabili sorte
genitoris successio liberorum. DAT. XI KAL. MART. MEDIOL(ANO) MEROBAUDE II
ET
SATURNINO
CONSS.
IMPPP. VALENTIN(IANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA.
CONSTANTIANO
P(RAEFECTO) P(RAETORI)O
GALLIARUM. Si defunctus cuiuscumque sexus aut numeri reliquerit filios et
ex
filia diem functa cuiuscumque sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam
defuncti filia
superstes patri inter fratres suos fuisset habitura, duas partes consequantur
nepotes ex
eadem filia, tertia pars fratribus sororibusve eius quae defuncta est, id est
filiis filiabusque
eius, de cuius bonis agitur, avunculis scilicet sive materteris
eorum, quorum commodo legem sancimus, adcrescat.
Quod si hic defunctus, de cuius bonis loquimur, habebit ex
filia nepotes et praeterea filios non habebit, sed qui praeferri
nepotibus possint, habebit agnatos, in quandam Falcidiam
hi et in dodrantem nepotes iure succedant. Haec
eadem, quae de avi materni bonis constituimus, de aviae
maternae sive etiam paternae simili aequitate sancimus; nisi
forte avi ad elogia inurenda impiis nepotibus iusta se motos
ratione monstraverint. Non solum autem, si intestatus
avus aviave defecerit, haec nepotibus quae sancimus iura
servamus, sed et si avus vel avia, quibus huiusmodi nepotes erunt, testati
obierint et
praeterierint nepotes aut exheredaverint, easdem et de iniusto avorum
testamento et
si quae filiae poterant vel de re vel de lite competere actiones nepotibus
deferimus
secundum
iustum nostrae legis modum quae de parentum inofficiosis testamentis
competunt
filiis. DAT. V KAL. MART. MEDIOL(ANO) TIMASIO ET PROMOTO
CONSS.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. AURELIANO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O.
Nepotes ex
filia avis pro rata parte hac condicione succedant, qua et matres, si
viverent, hereditatem
patrum sibi cum fratribus vindicarent, scilicet ut mixtis matrum suarum
dotibus avi
hereditatem pro rata parte, quam lex divalis censuit, cum avunculis partiantur
nec amplius
his quicquam de avitis facultatibus tribuatur, quam legis dudum latae sanctio
comprehendit,
scilicet detracta tertia partis eius, quae eorum matri, si dotem iungeret,
debebatur.
Si vero dotem matris miscere noluerint, maternis ac paternis facultatibus
oportet
esse contentos quos constat alienae iam familiae esse procreatos. DAT.
PRID. NON.
OCTOB.
CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) IIII ET HONORIO III AA. CONSS.
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. MAXIMO P(RAEFECTO) U(RBI).
Ubi
aviarum successio occasu interveniente discutitur, capitis deminutio
materna
quaerenda non est. Tunc enim in huiusmodi hereditatibus filiorum status aut
persona
spectatur, quotiens de eius bonis, qui potestatem familiae potuit habere,
tractatur. DAT.
V KAL. OCTOB. RAV(ENNAE) THEOD(OSIO) A. VIIII ET CONSTANTIO III
CONSS.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENT(INIANUS) AA. ALBINO P(RAEFECTO)
U(RBI).
Sicut mater,
quae liberorum iure subnixa est, patruo capite deminuto dare iussa est tertiam
portionem,
ita etiam, quae nullo huiusmodi fulcitur auxilio, patruo quattuor cedat unciis
facultatum.
In illa quoque parte matris non est privilegium transeundum, in qua
Constantinianae
legis potissimum constitutum tenendum esse censemus, ut, sicuti nulli
umquam
vel ex prioris generis parte venientum vel ex consequenti sanguine probatorum
agnationis
compositionisve nomine de successione filii iusta cum matre potuit esse
contentio
praeterquam patruo, filio patrui et eius nepoti, ita omnibus reliquis, sicut
custoditum
hactenus arbitramur, persona potior matris habeatur. Emancipati quoque fratris
merita
tractamus, qui, ut agnationis iure integro matrem in totum a successione filii
decedentis
excludit, ita capite deminutus nihil penitus consequitur. Exemplo igitur
patrui
etiam huic cum matre hanc volumus esse rationem, ut quattuor uncias
hereditatis accipiat.
Lata vero decernimus sanctione, ut statuta nostra non solum futurarum
ambigua
quaestionum, verum etiam pendentium negotiorum hoc ordine fata discingant.
DAT.
III KAL. FEBR. ROMAE THEOD(OSIO) XII ET VALENTINIANO II. AA.
CONSS.
IDEM AA. AD SENATUM URB(IS) ROM(AE). POST
ALIA: Mater, quae habens ius liberorum defuncto
filio sine liberis filiave cum eius sorore succedit,
pari sortis paternae teneatur exemplo, ut, si
torum priorem secundo non mutarit amplexu,
omnia filii morte delata pleno iure conquirat;
si vero alterius elegerit coniugium mariti, extrinsecus
quidem quaesita filio filiaeve simili firmitate
possideat, rerum vero paternarum defuncti
solo usufructu humanitatis contemplatione potiatur,
proprietatem fratribus transmissura defuncti.
Si vero filius qui moritur filiave filios derelinquit,
omnimodo patri suo matrive ipso iure succedant. Quod sine dubio et de
pronepotibus
observandum esse censuimus. ET CETERA. DATA VII ID. NOVEMB. RAVENNAE
DD.
NN.
THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.
IDEM AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Pridem latae constitutionis
pars
quaedam
abroganda est, ne ullis parentibus aut propinquis, quos naturae legisque
pariter
praerogativa
defendit, in capiendis ab intestato hereditatibus praeferantur coniuges vel
etiam
comparentur; cum, si sanctitas inter eos sit digna foedere coniugali, non ita
laboriosa vel
sumptuosa est testandi occasio, ut desiderio suo quisquam
subvenire differat, quod interdum ita sensu leviore concipitur,
ut antiqui nec quod extraneis ac saepe ignotis in donationibus
successionibusque tribuitur coniugibus concesserint, reprimendum
favorem mutuum arbitrati. Verum lex alia, quam pridem
tulimus, ut matrimoniis auxilium inpertiret, deficientis
hoc totum credidit arbitrio permittendum. Nunc vero parentibus
extantibus vel propinquis ab intestato venire coniuges
prohibemus. Itaque nulla mentio prioris legis sit, si qua
hoc medio brevique tempore contigisse alicui dicatur coniugis
ab intestato hereditas, et lege proposita divulgetur omnem
huiusmodi spem successionis, quae ab intestato deferetur,
coniugibus deponendam, nisi ille casus emerserit, ut nemo de
propinquis successionem mortui vindicare possit ex lege, cum
fisco nostro qualiscumque iura matrimonii praeponamus. ET
CETERA. DAT. X KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) TAURO ET QUI
FUERIT NUNTIATUS CONSS.
IMP. CONSTANT(INUS) A. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si decurio
sine
liberis intestatus
diem vitae solverit, cui neque voluntas postrema legibus fulta neque alio
iure
gradu proximo heres extiterit, bona eius curiae suae commodis cedant, id est
ordinis
utilitati
proficiant, cuius corpori fatali necessitate exemptus est, nulli praebenda
licentia
postulandi haec bona ut vacantia de nostra clementia, etiamsi re vera et
testamentum
et successor deesse legitimus adprobetur, omni etiam beneficio, si quod fuerit
impetratum,
protinus infirmando. DAT. KAL. DECEMB. SIRMIO CONSTANT(INO) A. V ET
LICINIO
C. CONSS.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS) AA. AD TAURUM
P(RAE)F(ECTUM)
P(RAETORI)O ET PATRIC(IUM). Si quis episcopus aut presbyter
aut diaconus aut diaconissa aut subdiaconus vel cuiuslibet alterius
loci clericus aut monachus aut mulier, quae solitariae vitae dedita
est, nullo condito testamento decesserit nec ei parentes utriusque
sexus vel liberi vel si qui agnationis cognationisve iure iunguntur
vel uxor extiterit, bona, quae ad eum pertinuerint, sacrosanctae
ecclesiae vel monasterio, cui fuerat destinatus, omnifariam socientur,
exceptis his facultatibus, quas forte censibus adscripti vel iuri
patronatus subiecti vel curiali condicioni obnoxii clerici monachive
cuiuscumque sexus relinquunt. Nec enim iustum est bona seu peculia,
quae aut patrono legibus debentur aut domino possessionis,
cui quis eorum fuerat adscriptus, aut ad curias pro tenore dudum
latae constitutionis sub certa forma pertinere noscuntur, ab ecclesiis
detineri, actionibus videlicet competenter sacrosanctis ecclesiis
reservatis, si quis forte praedictis condicionibus obnoxius
aut gestis negotiis aut ex quibuslibet aliis ecclesiasticis actibus
obligatus obierit: ita ut, si qua litigia ex huiusmodi petitionibus
in iudiciis pendent, penitus sopiantur nec liceat petitori post huius legis
publicationem
iudicium ingredi vel oeconomis aut monachis aut procuratoribus inferre
molestiam, ipsa
petitione antiquata et bonis quae relicta sunt religiosissimis ecclesiis vel
monasteriis,
quibus dedicati fuerant, consecratis. DAT. XVIII KAL. IAN. ARIOVINDO ET
ASPARE
CONSS.
IMP. CONSTANT(IUS) A. AD BONOSUM MAG(ISTRUM) EQUITUM. Universis
tam
legionibus quam
vexillationibus comitatensibus seu cuneis insinuare debebis, uti cognoscant,
cum aliquis
fuerit rebus humanis exemptus atque intestatus sine legitimo herede
decesserit, ad
vexillationem,
in qua militaverit, res eiusdem necessario pervenire. DAT. V ID. MAI.
HIERAPOLI
RUFINO
ET EUSEBIO CONSS.
[IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. ANTHEMIO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O. Iussimus dudum,
ut quos captivos reperietur miles recepta b]arbarorum praeda et ereptis
manubiis
noster
provin[ciali]s promeruisse, domum suam reportaret ita, ut
quoscum[que libe]rtate
conspicuos
aut servos vel iam traxit vel dein[cep]s a suis sedibus hostis
depulerit, si interea eo
depulso
defen[di po]tuerint, minime sub detestandae praedae occasione
tenean[tur, s]ed
iudiciarius
vigor liberos quidem patriis naturalibus, ser[vos] autem dominis pro
recenti legis
intercessione consig[net. D]AT. X KAL. APRIL. HON(ORIO) VIII
ET
THEOD(OSIO) III AA. CONSS.
[IDEM AA. A]NTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Scyras barbaram
nationem maximis
[Chu]norum, quibus se coniunxerunt, copiis fusis imperio
nos[tro] subegimus.
Ideoque damus
omnibus copiam ex praedicto ge[ner]e hominum agros proprios
frequentandi, ita ut
omnes [scia]nt susceptos non alio iure quam colonatus apud se
futu[ros] nullique
licere
ex hoc genere colonorum ab eo, cui se[mel] adtributi fuerint, vel
fraude aliquem
abducere
vel [fugie]ntem suscipere, poena proposita, quae recipientes
[alien]is censibus
adscribtos
vel non proprios colonos in[seq]uitur. Opera autem eorum terrarum
domini libera
[utantur]
ac nullus sub acta peraequatione vel censui **acent nullique liceat velut
donatos
eos a iure census [in se]rvitutem trahere urbanisve obsequiis addicere,
[lice]t intra
biennium
suscipientibus liceat pro rei frumen[tari]ae angustiis in quibuslibet
provinciis
transmarinis
[tan]tummodo eos retinere et postea in sedes perpetuas
[conl]ocare, a
partibus
Thraciae vel Illyrici habitatione eorum [pen]itus prohibenda et intra
quinquennium
dumtaxat
intra [eius]dem provinciae fines eorum traductione, prout libue[rit,
co]ncedenda,
iuniorum quoque intra praedictos viginti an[nos p]raebitione cessante.
Ita ut per
libellos
sedem tuam ade[untibus] his qui voluerint per transmarinas provincias
eorum
[distri]butio
fiat. DAT. PRID. ID. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) HON(ORIO) VIII ET
THEOD(OSIO)
III CONSS.
(IMPPP. V)AL(ENTINI)ANUS, VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD
SEVERIANUM
DUCEM. Si quos
for(te nec)essitas captivitatis abduxit, sciant, si non transierunt, (sed
ho)stilis inruptionis
necessitate transducti sunt, ad pro(prias) terras festinare debere
recepturos iure postliminii (ea, quae in) agris vel mancipiis
ante tenuerunt, sive a fisco nostro (possi)deantur,
sive in aliquem principali liberalitate trans(fusa s)unt. Nec
timeat quisquam alicuius contradictionis moram, cum hoc solum requirendum sit,
utrum
aliquis cum barb(aris) voluntate fuerit an coactus. DAT. XVII KAL. IUL.
REMIS
GRAT(IANO)
A. I ET (DAGALAIFO CONSS.).
IMPP. HON(ORIUS) ET THEOD(OSIUS) AA. THEODORO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O. Diversarum
homines (provin)ciarum cuiuslibet sexus condicionis aetatis quos bar(bari)ca
feritas captiva
necessitate transduxerat, invitos nem(o re)tineat, sed ad propria redire
cupientibus libera
sit facul(tas). Quibus si quicquam in usum vestium vel alimoniae in(pen)sum
est,
humanitati sit praestitum, nec maneat vi(ctualis) sumptus repetitio: exceptis
his, quos
barbaris vende(ntibus) emptos esse docebitur, a quibus status sui pretium
pr(opter)
utilitatem
publicam emptoribus aequum est redhibe(ri. Ne) quando enim damni
consideratio
in tali necessitate (positis) negari faciat emptionem, decet
redemptos aut datum pr(o se pre)tium emptoribus restituere
aut labore obsequio vel op(ere quin)quennii vicem referre
beneficii, habituros incolum(em, si) in ea nati sunt, libertatem.
Reddantur igitur sedibus prop(riis) sub moderatione
qua iussimus, quibus iure postlim(inii) etiam veterum responsis
incolumia cuncta serva(ta sunt.) Si quis itaque huic
praecepto fuerit conatus obsist(ere actor) conductor procuratorque,
dari se metallis cum poena (depor)tationis non ambigat;
si vero possessionis dominus, re(m suam) fisco noverit
vindicandam seque deportandum. Et ut f(acilis) exsecutio
proveniat, Christianos proximorum loc(orum) volumus huius
rei sollicitudinem gerere. Curiale(s quoque) proximarum
civitatum placuit admoneri, ut emer(gen)tibus talibus causis
sciant legis nostrae auxilium def(eren)dum; ita ut noverint
rectores universi decem librar(um au)ri a se et tantumdem
a suis adparitoribus exigendum, si p(raecep)tum neglexerint.
DAT. IIII ID. DEC. RAV(ENNA) HON(ORIO) VIII ET THEOD(OSIO) III
A(A. CONSS.).
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD VOLUSIANUM. Universi devoti(onis stu)dio
contendant,
si
quos ingenuis natalibus procreatos s(ub ty)ranno ingenuitatem amisisse aut
propria
contenti
(cons)cientia aut aliorum indiciis recognoscunt, natalibus (suis res)tituere
nec expectata
iudicis interpellatione. Na(m si quis) contra conscientiam suam vel
certissima
testim(onia) plurimorum in eadem avaritiae tenacitate perm(anserit,)
severissima poena
multabitur. Placet autem e(tiam eos) periculo subiugari, qui scientes ingenuos
servit(utis
necessitatem per iniuriam sustinere dissimulant). P(RO)P(OSITA) VIII KAL.
MAI.
ROM(AE)
VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.
IMP. CONSTANTINUS A. AD ABLAVIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O.
Quicumque
puerum vel
puellam, proiectam de domo patris vel domini voluntate scientiaque, collegerit
ac suis
alimentis ad robur provexerit, eundem retineat sub eodem statu, quem apud se
collectum
voluerit agitare, hoc est sive filium sive servum eum esse maluerit: omni
repetitionis
inquietudine penitus submovenda eorum, qui servos aut liberos scientes propria
voluntate
domo recens natos abiecerint. DAT. XV KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI BASSO ET
ABLAVIO CONSS.
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. MELITIO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O.
Nullum dominis vel patronis repetendi aditum relinquamus
si expositos quodammodo ad mortem voluntas misericordiae
amica collegerit, nec enim dicere suum poterit, quem pereuntem
contempsit; si modo testis episcopalis subscriptio fuerit subsecuta,
de qua nulla penitus ad securitatem possit esse cunctatio. DAT. XIIII KAL.
APRIL.
RAV(ENNA)
HONORIO VIIII ET THEOD(OSIO) V AA. CONSS.
IMP. CONSTANT(INUS) A. ITALIS SUIS.
Secundum statuta priorum principum si quis
a sanguine infantem quoquo modo legitime
comparaverit vel nutriendum putaverit, obtinendi
eius servitii habeat potestatem: ita
ut, si quis post seriem annorum ad libertatem
eum repetat vel servum defendat,
eiusdem modi alium praestet aut pretium,
quod potest valere, exsolvat. Qui enim
pretium competens instrumento confecto dederit, ita debet firmiter possidere,
ut et
distrahendi
pro suo debito causam liberam habeat: poenae subiciendis his, qui contra
hanc
legem venire temptaverint. DAT. V KAL. SEPTEMB. SERDICAE CONSTANTINO A.
VIII
ET
CONSTANTINO
CAES. IIII CONSS.
. . .
 
[IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. . . .. . . . . . . ]
[em]eritis veteranis vel gentibus dividamus. DAT. XVII K. FEB.
[ME]D(IOLANO)
VAL(ENTINI)ANO
ET VALENTE AA. CONSS.
[IDEM AA. A]D RUFINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quicumque
possidere loca ex desertis
volue[rin]t, trienni immunitate potiantur. Qui vero ex desertis
nonnihil
[agr]orum
sub certa professione perceperunt, si minorem mo[du]m professi sunt,
quam ratio
detentae
possessionis postulat, us[que ad] triennium ex die latae legis in ea
tantum
possessione
perma[nea]nt, quam ipsi sponte obtulerunt; exacto autem hoc tempore
[sci]ant ad
integrae
iugationis pensitationem se esse cogendos. [itaque] qui hoc sibi
incommodum
iudicarit,
e vestigio restituat posses[sio]nem, cuius in futurum onera declinat.
DAT. VIII ID.
AUG.
MED(IOLANO) [VAL](ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.
[IDEM AA.] AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Per
Italiam
afanticiae iugerationis
[one]re consistentibus patrimoniis superfuso unumquemque
[trib]utarium
adiectionem
alieni debiti baiulare non dubium est; [ideo]que deserta iugatio, quae
personis
caret, hastis subiciatur, ut [licit]ationis competitione futuros
dominos sortiatur. Ea
enim . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
[IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. . . . . . .
.]
. . . . . . . ua***babuntur, diu tracta et iam paene sine debitoribus
debi[ta
con]donentur;
ea tamen ratione servata, ut prius domin[i longi]oribus temporum metis
edictis
celeberrimis evocen[tur,] quo facilius spe inpunitatis ad avitos lares
et propr[ia
tec]ta
revocentur: ac tum demum, si intra Maium mensem, [quod] spatium
dissitis idoneum
et
volentibus longum est, non ad[vene]rint, quicumque se sponte optulerit,
non
obligandus
[de one]re praeterito pro portione hoc modo possessionis [in
fu]turum annonarii
canonis
vectigal expendat, de iur[e do]minii et perpetuitate securus. DAT.
VIII K. OCT.
CONST(ANTINO)[P(OLI)]
HON(ORIO) N. P. ET EVODIO CONSS.
IDEM AAA. TATIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ORIENTIS. Qui agros
domino
cessa(nte)
desertos vel longe positos vel in finitimis ad priv(atum) pariter publicumque
compendium
excolere festina(t, vo)luntati suae nostrum noverit adesse responsum: (ita)
tamen, ut, si
vacanti ac destituto solo novus cultor (inse)derit
ac vetus dominus intra biennium
eadem ad s(uum ius uoluerit reuocare, restitutis pri-
mitus quae expensa constiterit facultatem loci
proprii consequatur, nam si biennii fuerit tem-
pus emensum, omni possessionis et dominii carebit iure qui siluit.)
[IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. . .. . . . . .
. . . . . . ma]nentibus indulgentiis a nobis praestitis, ut in
[fiscum inf]eratur,
quidquid
exactum fuerit amplissima*******cae. DAT. III NON. NOV. RAV(ENNA) HONOR(IO)
VIII
ET
THEOD(OSIO) IIII AA. CONSS.
[IDEM AA. AURELI]ANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nulli penitus
liceat,
sive
salvo ca[nonis
serv]ato iure sive cum imminutione canonis pa[trimoniali]s, vel
limitotrofos sive
saltuenses
per Ori[entem vel fu]ndos patrimoniales postulare. Nemo potia[tur
his ne] si
subreptiva
quidem id promeruerit petiti[one per s]peciale beneficium, vel
exquisita fraude [vel
quo
a]lio
artificio ultro in quemquam liberalitas [nostra pr]ocesserit,
quandoquidem nec
enfyteutica[rio mutari]
proprium ius per petitionem huiusmodi cen[semus ne]c canoni aliquid
detrahi
vel imminui, et cum prae[dium ipsu]m revocari debuerit. Futuras
prohibere
contec[***
inpr]obas petitiones arcemus, ut a principio nec sus[cipi nec
in]strui eas generali
sanctione
mandemus, quo prae[diorum la]bor emfyteuticarius per Orientem propriam
[praerog]ativam
retineat nec novus possessor iura ali[ena pertu]rbet. DAT. NON. AUG.
CONST(ANTINO)P(OLI)
HON(ORIO) A. X ET THEOD(OSIO) A. VI CONSS.
(IMPP. THEOD)OSIUS E(T) VAL(ENTINI)ANUS AA. TAURO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O
ET PATRICIO.
Possessores (vel enfyt)euticarii patrimoniales, qui fundos minime nunc (usque
comp)ararunt,
eodem largitatis modo nequaquam ad eo(rum com)parationem urgueantur, sed
tamquam
pretiis (depensis) sic eis nostri numinis beneficio potiantur, ut, (quod
iuri)s alter
inferendo pretium consecutus est, hoc (nostra li)beralitate praedictus
enfyteuticarius
habeat:
(illud quoque iu)s, in quibus coluit praediis, quod aut ex successione aut (ex
comparati)one
privata aut nostri numinis liberalitate aut (quocum)que
modo possedit, sciat inlibatum intemeratum(que servar)i.
Et quia praestitis a nostra pietate indulgen[tiis usque
a]d undecimam nuper transactam indictionem [levata re]liquorum
sarcina universis concessa est, pro [his quoque] annis,
[qui] post decimam indictionem secuti sunt [ad hoc us]que
tempus,
in quod patrimonialium fundorum [*** ex]sistit, nullum
reliquorum exactio premat. Nam [cum praed]ia quae colebat
minime eua*ur comparare, san[cimus nul]lum pristinum colonum vel
possessorem
su[per
reliqu]is temporis subsecuti molestiam aut inquie[tudinem
s]ustinere. DAT. XIIII
K. IUL.
CONSTANT(INO)P(OLI) ARIOVINDO ET ASPARE CONSS.
IMPP. CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD EDICTUM
(HELIOPOLI)TANORUM.
Universi cognoscant has posse(ssiones, quas) de fisco nostro
comparasse noscuntur, nu(llo a nobis) iure retrahi: sed propria
firmitate possess(as etiam ad) posteros suos dominii perpetis
durabilit(ate
demitti). DAT. PRID. ID. FEB. ANTIOCHIAE MARCELLINO ET
PR(OBINO CONSS.].
IDEM AA. AD EUPRYCIUM RATIONALEM. Comperimus [aliquorum]
iugationem, quam hastis
decursis a fisco legi[time compa]rarunt, in medium produci ac
retractari, cum
[deceat]
quemque iure comparatas possessiones vel v[illas se]renitatis nostrae
tempore firmius
optinere
a[tque ad poste]ros suos transmittere. DAT. PRID. ID. FEB.
ANTIOCH[IAE
MARCEL]LINO
ET PROBIANO CONSS.
IMPP. VAL(ENTINI)ANUS ET VAL(ENS) AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM)
P(RAETORI)O. Uni[versa, quae]
ex patrimonio nostro per arbitrium divae me[moriae Iul]iani in
possessionem
sunt translata templorum, [sollicitudi]ne sinceritatis tuae cum omni
iure ad rem
privat[am
nostram] redire mandamus. DAT. X KAL. IAN. MED(IOLANO) DIVO
IOVIAN[O
ET VARR(ONIANO)
CONSS.].
IDEM AA. AD FLORIANUM C(OMITEM) R(ERUM) P(RIVATARUM).
Provincialium
opibus [rei
privatae] possessiones concedimus, videlicet, ut de fun[dis ad
ei]us dominium
pertinentibus
eligat unus quisque [quem velit] eumque perpetuo
iure suscipiat, palatiis tantum [omnifari]am in rei privatae
sollicitudine
retentandis. Hi [vero,] (quos) commoditas praediorum
ad eadem postulan(da sollicitat,) adeant tuae dicationis officium
et modum sua(e delibera)tionis indicent per libellos certumque
habeant (pro una)quaque villa, cum ea dote vel forma, cui
nunc hab(etur obno)xia, ad novi domini iura migraverit, si
quid ad(iecerit sump)tus cura sollertia, quidquid mancipiorum
vel (pecoris ad)creverit, capitationis aut canonis augmenta
n(on patiatur), sed solis dominis heredibusque dominorum sit
(cessura fe)licitas. Quin etiam neque ad glebam senatus ne[que
ad conlati]ones auri sive argenti iidem cum ceteris tene[buntur,
sed] ea sola devotione fungentur, quam annonaria ***[cen]sus
publici ratione canon sollemnis efflagit[at.] (Si quis au)tem in
annis singulis non solverit debitum, e(x re ipsius) cetera, quod
in reliquis remansisse claruer(it, sine aliqui)bus (dependere) cogetur
indutiis. Sane si quem postea minus (ideoneum factum esse constabit nec ita
ut
expedit rationem reddere pensionis, res, quas
ex nostris rebus acceperat, ad alium idoneum iure
quo sanximus transferentur: nec tamen
decoctoris cuiusque reliquis qui novus ac-
cedit onerari.)
. . . .
      . . . .
(IMPPP. VALENTINIANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. CYNEGIO
P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quicumque defectum fund)um patrimonialem
exercuerit instruxerit fertilem ido(neum)que praestiterit, salvo
patrimoniali canone perpetuo ac (privat)o iure defendat velut domesticum
et avita successio(ne qu)aesitum sibi habeat, suis relinquat,
neque eum aut promulga(tione) rescripti aut reverentia sacrae
adnotationis quisquam (a fru)ctu inpensi operis excludat. Ceterum
eos, qui opimas (ac fe)rtiles retinent terras aut etiamnunc sibi
aestimant eli(gend)as, pro defecta scilicet portione summam debiti
prae(senti)s iubemus implere: eos etiam, qui enfyteuticario no(mine)
nec ad plenum idoneas nec omnimodis vacuas detinent,
(sic e)x illis quoque, quae praesidio indigent, iustam ac debitam
(qua)ntitatem debere suscipere, ut indulto temporis spatio (post)
biennium decretum canonem solvendum esse memine(rint). Hi
autem, qui proprio voluntatis adsensu nunc quod [dix]imus
elegissent
neque sibi nunc opimum aliquid et con[duci]bile vindicarent,
sed tantum nuda et relicta suscepe[runt], triennii immunitate
permissa
debitum canonem in[fera]nt. Nemo tamen qualibet meriti
et potestatis obiectio(ne) submoveatur, quominus ad diacatochiae
vicem defec(tas p)ossessiones patrimonialis iuris accipiat, earum
tribu(ta et) canonem soluturus: illud speciali observantia pro(cura)ns, ut
primum vicinas
et in eodem territorio sortiatur, (dehi)nc si neque finitimas neque in iisdem
locis reppererit
(cons)titutas, tunc demum etiam longius positas, sed in quan(tum f)ieri valet
pro
interiecto spatio sibimet cohaerentes, (pro) modo et aequitate suscipiat, ut
consensu
omnium
fiat (quo)d omnibus profuturum est. DAT. VIII KAL. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI)
[HON](ORIO)
N. P. ET EVODIO CONSS.
[IDEM AA]A. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Saltuenses fundi
iurisque
patrimonii in
O[rien]tis regionibus siti turbata exactione dispositionis
an[nuae] maximo
dicuntur
dispendio
fatigari et immanissima [oppr]imi mole reliquorum, eo, quod ad
ordinarios
sollici[tati]o
transducta latiorem depraedandi praebuit facul[tate]m. Inlustris itaque
auctoritas
tua memoratos fundos [ad r]ationalium curam praecipiat revocari.
DAT. VIIII KAL.
*
CONST(ANTINOP)(OLI) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.
[IDEM AAA.] RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Fundos
patrimoniales
semel
expetitos [et
t]raditos refundere conductoribus omnino non liceat: et [si
h]uiusmodi facultatem
quolibet
tempore, qualibet auctoritate meruerunt, inpetratis in fraudem publicam non
[stabi]tur.
DAT. XVII K. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET
ABUNDANT[IO
CONSS.]
IDEM AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ius enfyteuticum, quo iuris
patr([imonia]lis
vel rei p(ublicae) praedia possessoribus sunt adiudicata
per[petuariis], ita
inconcussum
cum nostris tum maiorum nostroru[m iussi]bus esse retinemus, ut, quod
semel
traditum
fuerit, nec [a nobis um]quam possit nec ab alio aliis possidentibus
occupari. Se[d
quia]
inproborum inpotentia factum est, ut optimis quibusque luc[ri
cu]piditati et
quaestui
servientibus deteriores agri provin[ciales] relicti sint, quos nemo
eorum dignatus
fuerit
obtiner[e, sublimis] mag(nificentia) tua iudicibus, officiis ac
defensoribus eam poenam
con[stitu]et,
ut, nisi desertis ac deterioribus fundis utilium conf[usione] mixta
subvenerint,
sciant a se multam aut poenam, [quae pro]posita fuerit, sustinendam.
DAT. III KAL.
AUG.
CONST(ANTINO)P(OLI) [D. N.] THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO
CONSS.
IDEM AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ORIENTIS. Qui fundos
patrimoniales (iure)
privato salvo canone susceperunt, hanc omnes sin(e ulli)us exceptione personae
propositam
intellegant optio(nem,) ut aut ea loca, quibus minor est soli fecunditas, cum
h(is,
ex) quibus fructus uberes capiunt, suscipere et tenere n(on ab)nuant, aut, si
eorum
refugiunt
sterilitatem, opimioribus (cedant). DAT. VIII ID. NOV. TYRO METROPOLI
ARCAD(IO)
III
ET HON(ORIO) II AA. CONSS.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. HADRIANO C(OMITI) S(ACRARUM)
L(ARGITIONUM).
Restaurationi moen(ium) publicorum tertiam portionem eius canonis, qui ex
lo(cis
fun)disve
rei p(ublicae) annua praestatione confertur, certum (est sa)tis posse
sufficere. De vectigalibus itaque publicis, quae [sem]per ex integro
nostri
aerarii conferebant expens[as, ni]hil omnino decerpi nomine civitatum
permittim[us.
DAT.]
VIII ID. AUG. OLYBRIO ET PROBINO CONSS.
IDEM AA. EUTYCHIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Repetitae legis iussione
mand[amus],
ut, quicumque patrimoniales fundos detinere dete[gatur], aut domum se
aput
Constantinop(oli)tanam
urbem haber[e **]re perdoceat aut, si non habet vel talem habere
monst[ratur]
in fraudem legis locum si velit praedae numerari, [qui no]bilissimae
urbi
deformitati
sit potius quam decori, [ad ex]tructionem eiusdem intra annum, si
possessionibus
condicione retinendos, qui iuxta l[egem] divi patris nostri nonnulla ex
praedicto
iure
fundo[rum].....
................
. . . .
      . . . .
[IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD MA-
MERTINUM P(RAEFECTO) P(RAETORIO) . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . fund]orum obligatione
securitatis publicae firmaverunt cautio[n]em,
susceptos scilicet semel fundos post emensa
immunita[ti]s spatia inconvulsa a se vectigalium
pensione retinendos. DAT. VII K. IUN. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO
CONSS.
[IDEM] AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O.
Enfyteutica
praedia, quae senatoriae
fortunae viris, praeterea variis ita sunt per principes ve[t]eres
elocata, ut certum
vectigal annuum ex his aerario penderetur, cessante licitatione, quae recens
statuta est,
sciat magnifica auctoritas tua a priscis possessoribus sine incremento
licitandi esse
retinenda
ita, ut quaecumque in commis[s]i fortunam inciderint ac pleno dominio
privatis
occupationibus retentantur a Leontii et Sallustii consulatu, ius pristinum
rursus
adgnoscant.
DAT. IIII KAL. AUG. SIRMIO DIVO [I]OVIANO ET VARRONIANO
CONSS.
[IDEM] AA. AD PROVINCIALES BYZACENOS. Nequaquam enfytenticos
fundos
ante commissi
vitium ad alterum transire debere sancimus. ET CETERA. DAT. PRID. ID. SEPT.
AQUILEIA
DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.
[IDEM] AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Super
fundis
enfyteuticis seu
patrimonialibus divus Iulianus legem consultissimam dedit, scilicet ut, qui ex
his vel ad
privatorum iura transissent vel minuto canone condicionis fisco locationibus
tenerentur,
ad statum retraherentur antiquum. Hanc legem quidam iudicum interpretati
pravius
sunt quam utilitas publica postulabat, ut eiusmodi praedia ex rebus privatis
nostris
eruentes ibi tantummodo satisfacerent legi, ubi non intererat fisci
vectigalibus, utrumne
privato iure an enfyteutico possideret. Quamquam igitur animadvertimus esse
consultius
in eodem statu fundi maneant, in quo ante legem divi Iuliani fuerant, de
quibus tamen
nihil specialiter statuit, ab his, quibus omnia deinceps erogata sunt,
auctoritas tua redhiberi
eos maturo iubebit auxilio. Erga ceteros sane fundos, quos recentium
principum
effusio aut perpetuo iure donavit aut deminuto canone concessit
enfyteuticariis obtinendos,
edictum comprehensi principis auctoritas tua valere praecipiat. DAT. ET
P(RO)P(OSITA)
ROM(AE) VI K. NOV. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.
IDEM AA. AD FLORIANUM COM(ITEM). Quotienscumque enfyteutici iuris
praedia
in
vitium
delapsa commissi actis legitimis ac voci fuerint subicienda praeconis, super
facto licitationis
[et] augmento nostra perennitas consulatur, nec prius eius
[do]minio, qui
ceteros
oblatione superavit, perpetuae firmita[tis] robur accedat, quam si
super pensionis
modo,
conductori[s] nomine, enthecae quantitate nostrae tranquillitatis
arbitrium fideli
ratione
consultum observanda praescrib[se]rit. DAT. IIII K. MART. TRIV(ERIS)
VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE
AA. CONSS.
IDEM AA. AD GERMANIANUM C(OMITEM) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM).
Fundi
enfyteutici
patrimonial[is]que iuris in antiquum ius praestationemque redeant, ne
quoqu[o
modo] exempti
ab enfyteutico patrimonialique titulo veluti priv[a]to iure teneantur,
rectoribus
provinciarum et rationalib[us] monendis, ut sciant contra commoda
largitionum
nost[ra]rum
specialia non admittenda esse rescripta, his tantu[m]modo exceptis,
quos in re
privata
nostra secundum leg[em] datam iam dudum in hoc nomine manere
praecepimus.
D[AT.]
V. K. AUG. VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.
IDEM AA. AD GERMANIANUM C(OMITEM) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM).
Placuit,
ut (enfyteuticorum) fundorum patrimonialiumque possessores, quo voluerint,
quo potuerint te(m)pore et quantum habuerint pensionis paratum, dummodo
non amplius quam in tribus per singulos annos vicibus, officio rationalis
adsignent ac de
suscepto ab eode(m) securitatem eodem die pro more percipiant, modo ut intra
Ianuariarum
iduum diem omnis summa ratiociniis publicis inferatur: gravissimae poenae
subdendo
officio, si cuiquam quolibet anni tempore, dummodo nequaquam numerum
trinae
inlationis excedat, solutionem facere gestienti negaverit susceptionis
officium vel si moram
fecerit in chirografo securitatis edendo. Super quo possessores apud curatores
vel
magistratus
aut quicumque in locis fuerit, qui conficiendorum actorum habeat potestatem,
conveniet
contestari, ut (et) de officii insolentia constet, in quod exercenda vindicta
es(t, et)
his possit esse consultum. DAT. XIIII K. IUN. REMIS GRAT(IANO) N. P. ET
DAGALA[IFO CONSS].
IDEM AA. AD AUXONIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si fundos
patrimoniales
vel enfyteuticos
quispiam postularit, super nomine suo ad nostram clementiam sciat esse
referendum,
ut temeritatis notam subeat. Sane si rationalis vel eius officium per
coniventiam
fundum huiusmodi tradendum esse crediderit, summo supplicio sese adficiendum
esse
cognoscat,
ademptis facultatibus DAT. PR[ID.]
. . . .
      . . . .
[IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. . . . . . . . .
praeter eas, quarum agit cura]m officium rei privatae canon[is]
enfyteutici
annonas
sacris
largitionibus pendan[tur, i]llud etiam, quod his fundis vel iuris rei
p(ublicae) praeter
an[tiquum]
canonem peraequatio inposuit, privatis largitio[nibus inf]eratur.
DAT. V KAL.
IUL.
THEODORO V. C. CONS.
[IMPP]P. ARC(ADIUS), HON(ORIUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. SILVANO
C(OMIT)I
R(ERUM) P(RIVATARUM).
Qui praedia do[mus] nostrae perpetuo iure detentant, iuxta tenorem
prae[se]ntis
iussionis maturius exigantur, tum etiam om[nia r]eliqua, quae huc usque
officii
palatini
neglegentia re[sede]runt, pari cura compulsa, protinus privato aerario
[nost]ro
inferantur.
DAT. III NON. OCT. RAV(ENNA) STILICHONE ET ANTH(EMIO) CONSS.
[ID(EM) AA.] VOLUSIANO C(OMITI) R(ERUM) P(RIVATARUM).
Quidquid
praediorum ex tempore,
[quo c]lementiae nostrae pater iam humanam in caeles[tem
a]eternitatem
mutavit,
de re privata nostra vel dona[tum] iure directo pervenire monstratur ad
quamcum[que
per]-
sonam, auferendum serenitas nostra decernit. [DAT] III K. DEC.
RAV(ENNA)
BASSO
ET FILIPPO
CONSS.
[IMPP.] HON(ORIUS) ET THEOD(OSIUS) AA. CEREALI C(OMITI) R(ERUM)
P(RIVATARUM). Ne
omni patrimonio [dom]us aeternalis venditionibus denudetur,
praecep[tione]
praeteriti
temporis antiquata distractionem [volu]mus conquiescere, atque in domo
aeternali
uni[vers]a
praedia, quae ex promulgatae auctoritatis die re[liqu]a fuerint,
retineri. Illud
tamen sollicita praecipimus [ordi]natione constitui, ut, si pretia,
quae ab emptoribus
in[lata su]nt,
intra provincias retinentur nec ad sacratissimum . . . . . . . . . . . .
[IDEM AA. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .]
us propositis super data forma cognoverint, ea[dem] emptoribus intra
anni spatium
praebeantur,
nulli [qui] hoc tempus excesserit, in emptionem praerogativ[am
si]bimet
vindicantes.
Verum nullus ambigat quae com[para]rit penes se propriosque successores
in perpetu[a
hac]
praestatione canonis firmiter esse mansura. [DAT.] ID. IUN.
CONST(ANTINO)P(OLI) D.
N. THEOD. A. IIII ET QUI FUERIT NUNTIATU[S.]
IMPP. THEOD(OSIUS) A. ET VAL(ENTINI)ANUS C. VALERIO C(OMITI) R(ERUM)
P(RIVATARUM).
Thebaide qui * bricalis emit ad rem dominicam pertinentem ex a**
[de]inceps
quibuscumque
eiusdem condicionis, qui iuxta p** turae constitutionis tenorem emit, fundos
tute
l[iceat] possideri, ita ut fideiussores ab huiusmodi merca[tu
ex]tranei quidam ea
proprium
patrimonium ******** non de eiusdem possessionis ac iuris incor** ***** tur
quam de re
nequaquam
in m*******es****** tributum solvendo divinam dom *************** verum
quotiens alicui colonorum agrum privati p(atrimo)nii nostri placuerit
venundari,
non unus tantum, q(ui for)te consortibus suis gravis ac molestus existat, sed
a(lii
quoque) duo vel plures ex simili origine ac iure venientes (in supra) dicta
emptione
socientur.
DAT. ID. DEC. CONST(ANTINO)P(OLI) THE[OD. A. XI] ET
VAL(ENTINI)ANO
C. CONSS.
IDEM AA. IOHANNI C(OMITI) R(ERUM) P(RIVATARUM). praedia, quae ad ius
privatum div[inae
do]mus pertinent, venundari censemus exceptis palatiis atque his
possessionib[us]. . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD PROVINCIALES. Apud quemcumque colonus iuris
alieni
fuerit inventus, is non solum eundem origini suae restituat, verum super eodem
capitationem
temporis agnoscat. Ipsos etiam colonos, qui fugam meditantur, in servilem
condicionem
ferro ligari conveniet, ut officia, quae liberis congruunt, merito servilis
condemnationis
compellantur inplere. DAT. III KAL. NOVEMB. PACATIANO ET HILARIANO
CONSS.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTINI(ANUS) ET
THEOD(OSIUS) AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O.
Quisquis colonum iuris alieni aut
sollicitatione susceperit aut occultatione celaverit,
pro eo, qui privatus erit, sex auri
uncias, pro eo, qui patrimonialis, libram auri
cogatur inferre. DAT. VIII KAL. NOVEMB. CONST(ANTINO)P(OLI)
HONORIO N. P. ET EVODIO CONSS.
. . . .
 
. . . AD FLORENTIUM COMITEM SACRARUM LARGITIONUM. Quod si
dominus
servum
aut colonum alienum [regionis dumtaxat nostrae] sciens in domo vel in
agro suo
consistentem
iudicibus non praesentat aut admonitus a fugitivi domino eum adsignare
dissimulat,
multam retentatori incurrat.
IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. PALLADIO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O. Si
quis colonus
originalis vel inquilinus ante hos triginta annos de possessione discessit
neque ad solum
genitale silentii continuatione repetitus est, omnis ab ipso vel a quo forte
possidetur
calumnia penitus excludatur, quem annorum numerum futuris quoque temporibus
volumus
observari. Quod si quis originarius intra hos triginta annos de possessione
discessit
sive per fugam labsus seu sponte seu sollicitatione transductus neque de eius
condicione
dubitatur, eum contradictione submota loco, cui natus est, cum origine iubemus
sine
dilatione
restitui. Quod si forte ipse, de cuius proprietate certatur, fatali sorte
consumptus
est, eius posteritatem agrorum iuri cum omni peculio atque mercedibus, velut
eo
superstite qui decessit, celeri iubemus executione revocari. In feminis sane
observationem
volumus esse diversam. Itaque mulierum, quae fuisse originariae docebuntur, si
ante
vicesimum annum de solo, cui debebantur, abscesserint, universa repetitio
cesset; earum
vero, quarum intra comprehensum tempus discessio comprobatur ac de condicione
nulla
dubitatio est, prorsus dominis perire non sinimus, ea tamen condicione
servata, ut vicaria
cum agnatione partis tertiae non negetur, quae
de colono suscepta est alieno, ita ut pro filiis
quoque contrarii praebeantur. Quod si non
ad alienum praedium, sed cuiuscumque liberi
hominis ac sui iuris secuta consortium in urbibus
vel in quibuscumque locis victura consistit,
si modo intra praefinitum tempus reposcitur, eius
omnem originem secundum vetera constituta conveniet
revocari. Contestatas autem lites, si
tamen quisque docebitur sollemniter fuisse conventus, salvas repetentibus esse
decernimus.
DAT. VI KAL. IUL. RAV(ENNA) MONAXIO ET PLINTA CONSS.
IMPP. VALENTIN(IANUS) ET VAL(ENS) AA. AD CLEARCHUM VIC(ARIUM)
ASIAE.
Non dubium
est colonis arva, quae subigunt, usque adeo alienandi ius non esse, ut, et si
qua propria
habeant, inconsultis atque ignorantibus patronis in alteros transferre non
liceat. DAT.
VI
KAL. FEB. VALENTIN(IANO) ET VALENTE AA. CONSS.
IMPP. ARCADIUS ET HONORIVS AA. AD NEBRIDIUM PROCONSULEM
ASIAE.
Coloni censibus
dumtaxat adscripti, sicuti ab his liberi sunt, quibus eos tributa subiectos
non faciunt, ita his,
quibus annuis functionibus et debito condicionis obnoxii sunt, paene est ut
quadam servi-
tute dediti videantur. Quo minus est ferendum, ut eos audeant lite pulsare, a
quibus ipsos,
utpote a dominis, una cum possessionibus distrahi posse dubium non est: quam
de cetero li-
centiam summovemus, ne quis audeat domini in iudicio nomen lacessere, et cuius
ipsi sunt,
eiusdem omnia sua esse cognoscant. Cum enim saepissime decretum sit, ne quid
de peculio
suo cuiquam colonorum ignorante domino praedii aut vendere aut alio modo
alienare liceret,
quemadmodum contra eius personam aequo poterit consistere iure, quem nec
propria quidem
leges sui iuris habere voluerunt, et acquirendi tantum, non etiam transferendi
potestate per-
missa, domino et acquirere et habere voluerunt? Sed ut in causis civilibus
huiusmodi ho-
minum generi adversus dominos vel patronos et aditum intercludimus et vocem
negamus, ex-
ceptis superexactionibus, in quibus retro principes facultatem eis super hoc
interpellandi
praebuerunt, ita in criminum accusatione, quae publica est, non adimitur eis
propter suam
suorumque iniuriam experiendi licentia.
IMP. CONSTANTINUS A. AD MAXIMUM. Venientium est temporum disciplina
instare
veteribus
institutis. Ideoque cum nihil per causam publicam intervenit, quae diu
servata
sunt permanebunt. DAT. IIII KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) IULIANO A. IIII
ET
SALLUSTIO
CONSS.