Justinian, Novel 62 

 

by

Simon Corcoran

Simon Corcoran, "Two tales, two cities: Antinoopolis and Nottingham," in John Drinkwater and Benet Salway (eds.), Wolf Liebeschuetz Reflected (BICS Suppl. 91; London, 2007) pp. 193-209.

This article identifies a Latin papyrus published in 1953 (PSI XIII 1346) as a codex fragment of Justinian's Novel 62 (De Senatoribus), otherwise known only from the Authenticum 64, originally issued in December 537. The restored fragment reads as follows:


Recto (Justinian, Novel LXII praef. pr.-1):
latus orbis ter]rae R[omana dicione propag-
ata: communi] eten[im senatus consilio
omnia ageb]antur. [1. Postea uero quam ad
maiestatem i]mperat[oriam ius populi
(5) Romani et senatu]s felic[itate reipublicae
translatum es]t, e[u]e[nit ut ii, quos ipsi

Verso (Justinian, Novel LXII 1.1-2)
suum ingenium reipu]bl[icae ualeat exhibere.
2. Et quia magna util]itas e[x iudicandi sin-
ceritate reipublicae] nostr[ae cedit, quaedam
autem causae p]ost appe[llationes iudicibus
(5) porrectas in s]acrum n[ostri numinis
consistorium i]nferun[tur et a nostris proceribus

Full context:
Idem (sc. Imp. Iustinianus) Aug. Iohanni pp.
< Praefatio.> Antiquissimis temporibus Romani senatus auctoritas tanto uigore potestatis effulsit, ut eius gubernatione domi forisque habita iugo Romano omnis mundus subiceretur, non solum ad ortus solis et occasus, sed etiam in utrumque latus orbis terrae Romana dicione propagata: communi etenim senatus consilio omnia agebantur. 1. Postea uero quam ad maiestatem imperatoriam ius populi Romani et senatus felicitate reipublicae translatum est, euenit ut ii, quos ipsi elegerint et administrationibus praeposuerint, omnia facerent quae uox imperialis eis iniunxisset, et militiae sub eis constituerentur et cetera eorum dispositionibus oboedirent, reliquis senatoribus in quiete degentibus, et posteaquam administratores causas sibi mandatas deposuerint, in principali maneat uoluntate, utrum uelit eos laborioso cingulo liberatos ad senatus securitatem remittere an aliis actibus destinare.

Cap. I: In praesenti itaque multis uariisque actibus urgentibus, quos nostra maiestas bello ac pace indefesse gerere noscitur, pars uacantium senatorum in nimiam deminutionem peruenit hocque summam putauit iniuriam et non curiosae conuersationis remedium. 1. Ideoque et eam quibus oportet modis ampliare nostro molimento uisum est et homines nobilitate et summa opinione egregios ei adsignare, quatenus una quidem nostri senatus pars per administrationes suam ostendat sagacitatem, altera uero, quae in quiete degit, alio modo suum ingenium reipublicae ualeat exhibere. 2. Et quia magna utilitas ex iudicandi sinceritate reipublicae nostrae cedit, quaedam autem causae post appellationes iudicibus porrectas in sacrum nostri numinis consistorium inferuntur et a nostris proceribus examinantur, idcirco nobis <placuit> non solum iudices nostros, sed etiam senatores ad examinandas lites in consultationibus conuenientes una cum aliis florentissimis nostris proceribus litium facta trutinare, et quemadmodum, si quando silentium ob alia una cum conuentu fuerit nuntiatum, omnes colliguntur et proceres et senatores, ita et nunc, quando silentium tantummodo propter alicuius causae examinationem pronuntietur, etsi non addatur conuentus uocabulum, tamen eos conuenire et omnes consedentes quod eis uisum fuerit sub sacrosanctorum euangeliorum praesentia et statuere et ad nostram referre scientiam et augustae maiestatis dispositionem expectare: a solis senatoribus, sed ab utroque ordine, huiusmodi litibus exercendis. Melius enim et perpensius amplioribus quam paucis examinantibus ius merum et iustitiae lumen inuenitur.

 

Creative Commons Licence
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported License.


Return to Projet Volterra Main Page

SJJC 24/04/2008